BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Porphyrius - Isagoge » Aristoteles - Oeconomica » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 403

Pomponazzi, Pietro

De fato



Caput quartum in quo respondetur ad obiecta.

Arduae quidem mihi ac perdifficiles videntur esse dubita-
tiones adductae; quare non miror si Aristoteles et Stoici
Deum de necessitate agere ad extra posuerunt. Dico
autem ad extra, non quidem quoniam ipsi ponant actionem
ad intra personarum realiter differentium; hoc enim
minime intellexerunt, quandoquidem illa ineffabilis Tri-
nitas <non> nisi ex divina gratia et revelatione intelligi
possit, qua Aristotelem et Stoicos caruisse manifestum est.
Ponunt tamen aliquid in Deo quasi tribus personis pro-
portionale, scilicet potentiam attributam Patri, sapientiam
Filio et amorem Spiritui Sancto. Verum haec trinitas
scilicet potentia, sapientia et amor est longe alia ab ea
quae est divinarum personarum, cum illa tria scilicet poten-
tia, sapientia et amor sola ratione distinguuntur, ut inquit
Commentator 39 commento XII Metaphisicae; illa autem
scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus realiter distinguun-
tur, ut aperte dicitur in Symbolo Athanasii. Quare im-
pius Averrois in eodem commento dicit: «Est igitur unus
Deus potens, sapiens et amans; quam trinitatem cum in-
spexissent fatui Christiani posuerunt trinitatem rerum rea-
liter differentium in Deo
»; quare sequitur Deum esse com-
positum et omne compositum est novum; et sic Deus
non esset Deus cum haberet aliquod ante se. Redeundo
autem ad id unde discessimus, non ideo diximus ad extra
quoniam Aristoteles et <Stoici> ponant actionem ad intra;


pagina successiva »
 
p. 403