BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - De lingua latina » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 37

Pomponazzi, Pietro

De fato


Verum idem divus Thomas in eodem loco dicit quod
ista per accidens in nullam causam reducuntur, cum tamen
hoc aperte repugnet dictis eius in fine I Perihermeneias et in
VI Metaphysicae et in multis aliis locis. Vult enim Deum
omnium esse causam per se, nihilque respectu eius esse ca-
suale neque per accidens. Quod et a Boetio in IV De Conso-
latione
dicitur. Quare cum Deus ex ordine naturae in
haec inferiora agat per corpora caelestia veluti convenientia
instrumenta, tales effectus accidentales reducentur in Deum
tanquam in principalem causam, et corpora caelestia tan-
quam instrumentariam.
Amplius in istis effectibus accidentalibus, utpote in ca-
sualibus, natura dedit materiae ut aliquando possit deficere;
et ex quo potest deficere apposuit impedimentum extra, ne
potentia illa sit ociosa, ut Averrois commento 48 II Physi-
corum
dicit, et idem divus Thomas in fine I Perihermeneias.
Quomodo igitur non erit iste effectus per se intentus a na-
tura universali? Preterea, omnibus his sibi datis licet


pagina successiva »
 
p. 37