BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 405

Pomponazzi, Pietro

De fato


movere, et postquam voluit movere pro A tempore,
potest non velle sic movere, quoniam sicut ante potuit nolle,
sic et postea potest nolle. Amplius si potest Deus velle
et nolle respectu eiusdem, aut igitur nunc habet unum
illorum actuum oppositorum, aut nullum; si nullum et
potest unum habere, est igitur in potentia ad habendum
unum illorum: quod non videtur possibile; si vero unum
habet et potest alterum habere, idem et peius sequitur:
nam et quod habet potest amittere et quod non habet potest
habere.
Unde mihi longe efficacior videtur ista ratio ad pro-
bandum aeternitatem motus quam ea quam ponit Aristo-
teles in VIII Phisicorum; innititur enim illi quod a causa eo-
dem modo se habente non possunt produci effectus oppositi.
Et si illa est vera universaliter, voluntas humana non
est, libera; quo dato, aut Aristoteles sibi contradixit in
VIII Phisicorum et in libris Ethicorum, aut tenuit omnia fato
evenire, veluti Cicero in libro De Fato ipsi Aristoteli ascribit,
et multi eum imitati sunt. At ista ratio videtur
mihi efficacior et difficilis solutionis: Quoniam si movere


pagina successiva »
 
p. 405