BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De partibus animalium » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 413

Pomponazzi, Pietro

De fato


nos consideratio de praedestinatione coniuncta est conside-
rationi de fato. Nam, ut videbitur, praedestinatio non
est sine Dei providentia; providentia autem ponitur in
diffinitione fati; quare consideratio de praedestinatione
considerationi de fato annexa est.
Ut igitur intelligatur quid sit praedestinatio, scire
oportet ut communiter dicitur a Theologis, et praecipue a
divo Thoma in prima parte Summae, in questione XXIII per
multos articulos, quod etiam innumeris aliis locis repetitur
ab eo, videlicet quod Deus volens ostendere sive manifestare
suam perfectionem, cum creatura aequari non possit Crea-
tori neque una creatura potest monstrare Creatoris perfec-
tionem, ideo Deus diversas creaturas creavit ut magis sua
perfectio monstraretur. Quare multa fecit incorrupti-
bilia, ut angelos et corpora caelestia; et multa corruptibilia,
ut quae sunt sublunaria. Inter autem ista corruptibilia prae-
cipuum est homo in quem omnia corporalia ordinavit; ho-
mini autem duos dedit fines, unum naturalem, alium vero
supra naturam. Naturalis autem finis hominis est Dei in-
tellectio, quae per naturalia haberi potest; supernaturalis
autem est eiusdem Dei intellectio, sed longe excellentior
prima, ad quam pervenire non potest nisi per superna-
turalia et per Dei gratiam secundum particularem influxum.
Quemadmodum autem in universo non debet esse tan-
tum una creatura quae perfectionem Dei manifestet, sed


pagina successiva »
 
p. 413