BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

De fato


minime veris, quaero: Numquid si duo inimici sint ex oppo-
sitis terminis unius viae directae et unusquisque istorum
pergat ad terminos oppositos, ut pote Plato sit in termino A,
Cicero in termino B, et Plato ex A veniat in B; e contra vero
Cicero ex B veniat in A; deductis omnibus impedimentis
supponaturque Platonem ignorare de Cicerone et e contra,
nullusque istos sic ordinaverit neque ex superioribus neque
ex inferioribus; numquid omnibus sic stantibus Plato de
necessitate obviabit Ciceroni? Et patet quod sic. Erit
ergo effectus mere accidentalis et necessarius, et tamen
per te non habebit causam per se. Non igitur necesse est
quod necessarium est habere causam per se, ut dicit divus
Thomas. Amplius Themistius capite 15, I Posteriorum
ponit aliqua esse necessaria quae non sunt connexa per se.
Quod et Averrois concedit in commento 66 I Phisicorum.
Dato igitur etiam divo Thomae quod per accidens non
habet causam per se, non tamen aufertur habere causam
necessariam.
Quare redeundo unde digressi fuimus, dicimus se-
cundum sententiam Aristotelis quod omnia quae fiunt seclu-
sa voluntate humana et us ad quae ipsa voluntas concurrit,
inevitabiliter fieri. Hoc autem stante, dicimus in universo
aliqua esse necessaria ut pote motum caeli, elementa et ta-
lia quae semper sunt; aliqua vero fieri ut in pluribus, aliqua


pagina successiva »
 
p. 38