BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Problemata » Varchi, Benedetto L'Hercolano - p. 741 » Stanze » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 415

Pomponazzi, Pietro

De fato

irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in
vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
»; et II Tim. 2:
«In magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea,
sed etiam lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem,
quaedam in contumeliam
».
Dicit et idem divus Thomas quod praedestinatio
activa est in Deo, passiva autem, quae nihil aliud est quam
executio activae praedestinationis, est in praedestinato.
Addit et tertio: Cum Deus iuxta dicta aliquos praede-
stinet, aliquos vero reprobet, hoc autem esse non potest
absque electione et renuitione, ideo praedestinatio praesup-
ponit electionem. Verum cum bonum eligitur et malum
renuitur, voluntas autem Dei causat bonum, renuitio vero
malum, ideo primo Deus praedestinatum amat et postea
eligit, reprobatum vero non vult et postea renuit. Quod e
contrario accidit in nobis, nam prius eligimus et postea
diligimus, quoniam voluntas nostra non causat bonum;
quare bonum electioni praesupponitur, et electio dilectioni.
Dicit et quarto quod causa praedestinationis in uni-
versali quoad effectum nulla potest esse ex parte nostra,
sed ut sic praedestinationis causa est divina bonitas. In
particulari tamen, quoad effectum, dicere possumus quod
prior est causa posterioris in genere causae materialis,
et posterior causa prioris in genere causae finalis; veluti
dicimus quod Deus praeordinavit se daturum alicui gloriam
ex meritis, et praeordinavit se alicui daturum gratiam ut
mereretur gloriam. Dicit et quinto praedestinationem
certissimam et infallibilem esse, non tamen praedestinatio-


pagina successiva »
 
p. 415