BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

De fato


fecte manifestatur divina potentia, ita etiam si non essent
misericordia et iustitia neque plus neque minus manifesta-
retur complete divina potentia. Quod et confirmatur:
Quoniam mirum est, cum Deus sit infinitae perfectionis et
infinite perfectiorem effectum et intensive et extensive Deus
potest facere quam sit totum universum, saltem sinchatego-
rematice intelligendo infinitum, quod Deus tam infimam
perfectionem ad sui manifestationem fecerit.
Quod si dicatur quod ex his quae Deus fecit ostenditur
eius infinita perfectio, ut de mundi creatione dicitur ab ipso
Thoma, quoniam creatio non potest esse nisi a potentia
infinita, et impii iustificatio, et de multis aliis quae longum
esset enarrare; quare sic operando manifestatur eius infi-
nita potentia. Certe haec responsio se ipsam videtur
interimere, quoniam sic dicendo non oporteret tantum mul-
tiplicare creaturas et perfectiones quoniam sola creatio suf-
ficeret; illa enim ostentat infinitam perfectionem Dei, infi-
nito autem non datur maius, quare non plus manifestatur
Dei potentia in creando pulicem quam in creando totum
universum, siquidem in creando pulicem ostenditur infi-
nitas Dei.
Unde ut existimo peripateticis non placuit ponere
Deum esse infiniti vigoris, quoniam non esset ratio quare
praeter hoc universum non essent infinita alia universa; et
non esset assignare perfectissimam creaturam; et multa alia
quae philosophiae peripateticae repugnant. Unde plus
quam voluntarie videtur esse dictum, si ultra hoc universum
in infinitum perfectius potest Deus facere, quod tamen pro
sui manifestatione fecit hoc universum; nam veluti deductum
est, et si fecisset unum universum in duplo perfectius, magis


pagina successiva »
 
p. 419