BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Pomponazzi, Pietro De fato - p. 424

Pomponazzi, Pietro

De fato


VI, et I Rhetoricae, impossibilia et necessaria non sunt in
potestate nostra. Si vero sunt naturae contingentis, quomodo
possunt cadere sub certitudine et inevitabilitate? inevitabile
enim est quod non potest aliter esse, contingens vero quod
potest aliter esse. Sic enim et impossibilia sciri possent
a Deo. Quod autem per eum et Boetium dici consuevit
in V De Consolatione quod relata in Deum sunt necessaria,
relata ad nos sunt contingentia; veluti caecum illuminari
relatum in naturam est impossibile, relatum in Deum est
possibile (hoc enim quanquam ab ipsis non dicatur, for-
tassis in manifestationem illius videtur convenire); certe
istud est inintelligibile. Quoniam si ad salutem Socratis
concurrit Dei scientia tanquam causa iam necessaria, immo
Dei praedestinatio, quod addit velle ad scientiam, concurrit
et voluntas contingens Socratis. Aut istae causae cum sint
contrariae sunt aeque potentes, aut inaeque potentes; si
aeque potentes, effectus non producetur, immo neque pro-
duci potest, quoniam sic aliquis effectus esset qui neque esset
necessarius neque contingens, quod est impossibile; si inae-
que potentes, tunc una vincet alteram. Aut igitur vere erit
contingens, et sic non poterit ut sic esse determinatus; aut
vere necessarius, et sic causa contingens non poterit attin-
gere illum effectum contingenter. Quod et confir-
matur: Aut igitur causa necessaria et certa agit sine contin-
genti causa ad hunc effectum, aut contingens sine necessaria,
aut neutra sine alia. Si detur aliquod primorum membrorum,
aut igitur erit simpliciter necessarius, aut simpliciter con-
tingens; si detur tertium, oportet unam modificare alteram;


pagina successiva »
 
p. 424