BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Pomponazzi, Pietro

De fato


confugium est ad illusionem de sensu composito et diviso;
quod quantum valeat satis visum est.
Quod etiam ultimo addebatur an praedestinatus pre-
cibus sanctorum adiuvetur et similiter reprobatus, scilicet
quod preces sanctorum quoad praedestinationem secundum
se nihil prosunt, sed tantum secundum effectum pro quanto
Deus ordinavit istum adepturum gloriam talibus precibus
vel bonis operibus vel quovis alio. Certe sic dicere est
dare viam solvendi ad omnes rationes quas Thomas et
caeteri faciunt adversus Stoicos; immo quas facit ipse Ari-
stoteles in fine I Perihermeneias. Dicit enim quod consulta-
tiones essent vanae, quod nihil fieret ad utrumlibet, nihil
esset a casu; verum admisso isto modo respondendi, omnes
rationes Aristotelis solvuntur quas tamen Thomas ipse ubi-
que magnificavit. Argumentatur enim sic Aristoteles: Si
omnia fato fiunt, consultatio est vana, quoniam sive consultet
sive non consultet, non minus fiet. Dicam negando
consequentiam, quoniam Deus ordinavit quod istud fiat
mediante consultatione; et non minus consultatio cadit sub
fato quam effectus consultationis, quoniam et ipse Thomas
respondet quod preces sanctorum vel aliorum sunt necessa-
riae quoniam cadunt sub praedestinatione veluti et salus
cadit sub praedestinatione. Et sicut dictum est de hoc,
ita et de reliquis ibi adductis per ipsum Aristotelem. Nam
et Thomas hic dicit quod sicut caelum producit Socratem
mediante homine, et ignis calefacit mediante caliditate et sic
ordinavit Deus, sic etiam Deus ordinat ut iste salvetur me-
diantibus istis precibus. Unde in primo libro in sal-


pagina successiva »
 
p. 426