BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Pontano, Giovanni Gioviano De magnanimitate - p. 6

Pontano, Giovanni Gioviano

De magnanimitate



<III>
Honorem ab iis potissimum expeti qui
maxime generosi sint animi.


Et vero ut quisque maxime generoso est animo ita ho-
noris est appetentissimus, quam ad rem natura ipsa duce
rapiatur. Namque in tam multiplici ingeniorum diversitate
natura ipsa, rebus hominum consulens, quosdam etiam inge-
nerat, quanquam perpaucos eos quidem, quorum studium sit
omnisque cogitatio et cura erga res maximas ac maxime ar-
duas, quod illorum animis maior insit ac vehementior calor,
et quibus, ut Poeta inquit, igneus est vigor. Etenim globus
ille igneus ut deorum regionibus maxime affinis est, sic
maxime animos incendit ipsos ad ea quae diviniora ipsa sint
atque inter mortales habeantur prima.

<IV>
Honorem per virtutes praeclarasque
actiones consequendum esse.


Quocirca huiusmodi homines necesse est optimis et in-
stitutis inniti et artibus, multisque pariter clarescere virtuti-
bus, quo honorem ipsum assequantur, qui praestantissimarum
sit meritum actionum, quando nisi per virtutem, cuius ipsius
existimatur precium, aspirare ad illum nullo pacto queant.
Cuius quidem rei haud sciam anne alius locupletior esse te-
stis possit Publio Cornelio Scipione, quo in viro splenduerit
admirabilis continentia, singularis fortitudo, mira integritas,
summa pietas ac religio, incredibile benefaciendi aliis stu-
dium, incomparabilis amor in patriam ac propensio, quibus
ipse atque aliis artibus supremos assecutus est honores
in patria omnium prima, tanta cum admiratione gentium
omnium, ut Scipio homine quidem maior sit existimatus


pagina successiva »
 
p. 6