BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Pontano, Giovanni Gioviano De magnanimitate - p. 10

Pontano, Giovanni Gioviano

De magnanimitate


in corpore quonam modo inerit, brevitas cum ipsa corporis
staturaeque exiguitas contemptum sui ingeneret ac despicien-
tiam? Nam etsi magnifice dictum est de Tideo,
Maior in exiguo regnabat corpore virtus,
dicentem tamen consideremus etiam Aristotelem speciem
Priami dignam imperio. Nam et Iuliano Augusto non patum
detraxit corporis status exilior, licet res ab eo gestae essent
quam gloriosissimae, animusque ipse longe semper gestis
amplior. Contra vero Maximino robur corporis atque pro-
ceritas, et si abunde ipse incompositus erat, vel plurimum
tamen adiumenti attulit ad hominum non opinionem solum
atque auctoritatem excitandam, verum etiam admirationem.
Quae tandem illi in perniciem verterunt cum magnitudo ipsa
animi rerumque amplitudo gestarum in impotentiam sese om-
nino convertisset seu agrestem potius ferinamque immanita-
tem. Prisci quoque scriptores referunt nonnullas apud gen-
tes creandis regibus formam statumque ipsum corporis va-
lere quamplurimum. Carolus Octavus Galliarum rex qui, pau-
cissimis ante annis arcessitus ab Italicis potentatibus, imo in-
gentissimis conductus fuit stipendiis ad Alfonsum Neapolita-
norum regem patriis avitisque pellendum sedibus, quantum
magnitudine copiarum formidolosus initio fuit, tanto post
contemptior est habitus ac despicabilior, quod et ore et ca-
pite et totius statu corporis esset monstroso. Iudicatumque
est Lodovicum patrem eius admodum fuisse sapientem, quod
prodire ante se illum nusquam sit passus, sed custoditum
observatumque non satis celebri in oppido, procul a popu-
larium conspectu atque ab hominum frequentia, tanquam in
solitudine ablegaverit, ut non pauci tunc existimarent filium
ei esse nullum, quem in omni vita videre vix ter voluerit;
verebatur enim ne conspectus a patribus regni ac principi-
bus suum post obitum ad regni successionem admitteretur.


pagina successiva »
 
p. 10