BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Historia animalium » Pontano, Giovanni Gioviano De magnanimitate - p. 12

Pontano, Giovanni Gioviano

De magnanimitate


lenti sint animo praediti, siquidem haec ipsa magnanimi me-
diocritas alio est de genere quam illorum, qui in mediocri pe-
cunia dandi servant atque erogandi mediocritatem. In magnis
enim ac vere etiam magnis versatur et, quod a Virgilio dictum
est,
Ipse inter primos praestanti corpore Turnus
Vertitur arma tenens et toto vertice supra est
.


<IX>
Contingere in animis ut in corporibus differentias.


Natura autem ab ipsa ita comparatum est, ut quemadmo-
dum hominum statura aliorum est procera, aliorum brevis,
aliorum communis atque inter proceram et exiguam media,
sic in animis quoque usuveniat, ut aliis magnitudo insit et
tanquam proceritas, aliis exiguitas, quaeque proprie magis pu-
sillitas dicatur, aliis modestia quasi quaedam. Cuiusmodi ho-
mines quia parvo se dignos ducant modicoque sint contenti,
appellare modestos solemus, quod nec maiora ipsi appetant
aut quaerant quam quibus se dignos statuunt et gerendis illis
idoneos, pro existimatione de se sua suoque iudicio modum
retinentes. Hique tantum ac fortasse amplius distant a ma-
gnanimo, quantum a procero illo et eminenti corporis statu
qui sunt breviore; fert tamen suam et ipse laudem ac pre-
cium. At magnanimis omnia quidem et insunt et debentur
magna, decora, eximia, maxime rara atque admiratione
digna.


pagina successiva »
 
p. 12