BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Pontano, Giovanni Gioviano De magnanimitate - p. 15

Pontano, Giovanni Gioviano

De magnanimitate


ipsorum sit captus aut propria exigant merita. De hoc autem
hominum genere potissimum narrari per iocum consuevit ac
risum Horatiana illa fabella, cum
... Repetitum venerit olim
Grex avium pennas, moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus
.


<XII>
Pusillanimitatem quam tumorem magis
adversari magnanimitati.


Ac nihilominus pusillanimitas ipsa magis adversatur ma-
gnanimitati, quippe quae et honorem ipsum defugiat, qui pri-
mum inter mortales locum teneat, et ab honestis ac praestan-
tibus ob imbecillitatem animi ac diectionem abstineat actio-
nibus, quae bonos ac probatos viros faciant, nec patiatur in
iis versari, de quorum exercitatione magni evadant et excel-
lentes viri.

<XIII>
Pusillanimum ubique deficere, tumidum vero
quoad magnanimum tantum.


Omnino autem pusillanimi intumescentesque hoc ipso
maxime inter se differunt, quod horum animi excessu ita qui-
dem rapiuntur, ut propriis viribus maiora affectent sintque
pro captu tamen suo nimii, at magnanimis comparati et lon-
gius ab illis distent et, tanquam defecti viribus, honeri aut
impares appareant aut sub eo concidant, cum magnanimi ipsi


pagina successiva »
 
p. 15