BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Pontano, Giovanni Gioviano De magnanimitate - p. 17

Pontano, Giovanni Gioviano

De magnanimitate


qui, bona corporis constitutione freti, viribusque abunde va-
lentibus, vitulum ferre humeris satis cum habeant, conantur
et taurum, Milonem illum superaturi: vani admodum conatus
inceptaque parum honorabilia. Verum enim vero quanti se
quisque facere habeat quaque etiam regula metiri quodque de
illo alii iudicium ferre debeant, nimirum difficile est iudi-
catu, quando, ut Ovidius ait,
Et mala sunt vicina bonisdiscrimine parvo.
Quamobrem neque inconcinne neque parum perspecte dictum
est ab Aristotele: non quicunque se maioris censeat tumidum
esse.

<XIV>
Tumidum, quanquam inflatum, nullo tamen modo
accedere posse ad magnanimi excellentiam.


Addubitabit hic forsan aliquis et quaeret inflatus ne iste
tantopereque intumescens cum maiora ipse sibi et persuadeat
et adiudicet, an ipsos illos viri magnanimi aut aequet spiri-
tus aut superet; quae dubitatio prorsus est repellenda, siqui-
dem hic ipse tantopere qui turgescit, opinione quidem sua
suoque inflatus vento, tumet decipitque sese frustraturque
cogitationes suas suaque consilia atque incoepta. Quo enim
pacto aut accedat ad magnanimum aut ante illum eat, cum
magnanimus in maximis illis maximeque excelsis rebus, qui-
bus sese dignum atque idoneum merito suo iudicat, mediocri-
tatem studiosissime retineat? Nam neque a mediocritate re-
cedit qui, quanquam in maximis illis et quantumvis excel-
sis rebus, pro amplitudine tamen ac dignitate modum retinet
sua, quem quidem retinere nullo modo potest qui vento huc
illuc inaniter rapitur. Et enim magnanimus, si magni habeas


pagina successiva »
 
p. 17