Pontano, Giovanni Gioviano
De magnanimitate
<XXI>
Non esse magnanimi supplicare.
Multo autem minime omnium supplicem se cuiquam fa-
cere aut rogantis personam induere. Ad quod munus si ra-
tio, si necessitas, si maxima aliqua atque honestissima quan-
doque adduxerit causa eum sese nihilominus geret, ut etiam
in rogando, eius appareat animi generositas praestantiaque il-
la magno et excellenti viro digna. Itaque apud Virgilium Ae-
neas tempestate iactatus et partim amissis, partim quas-
satis navibus, his apud Didonem agit:
... Prohibe infandos a navibus ignes
et
Parce pio generi et propius res aspice nostras
.
Quo autem vultu, quoque animo ea diceret, declarant illa:
Quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis
!
et
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu quibus ille
Iactatus fatis! quae bella exhausta canebat
.
<XXII>
Magnanimi munus non esse accipere aut rogare.
Quando autem eius, qui beneficium accipit, partes sunt,
ut dictum est, omnino inferiores, dantis vero superiores po-
tioresque, idcirco magnanimus male libenter aut accipit ab
aliis aut supplex precatur ac rogat (vult enim nullo modo su-
biici), sed, quod magni esse statuit animi, partes ubique et
habere et gerere superioris eiusque qui aliis praestet. Quocir-
ca studium erit eius alios benefaciendo demerere ac palam
pagina successiva »
p. 28