BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Pontano, Giovanni Gioviano De magnanimitate - p. 33

Pontano, Giovanni Gioviano

De magnanimitate



<XXIV>
Qualem sese gerere magnanimus
erga alios debeat.


Quia vero eorum qui in civitate vivunt alii in dignitate
quidem agunt, multis ornati divitiis magnaque in rerum af-
fluentia constituti, alii autem contra sordescunt inopia, humi-
litate ipsa pressi, atque hos inter sunt etiam medium qui lo-
cum teneant, vir ipse magnanimus eum se statuet geretque
adversum divites et opulentos atque in dignitate constitutos,
ut insitam illam a natura moribusque confirmatam animi ma-
gnitudinem non retineat solum, verum ut singularem operam,
studium, contentionem adhibeat, quacunque in actione et mu-
nere, quo magnus ipse existat et generosus, atque apud prae-
stantissimos quosque multo maxime et praestans et gloriosus,
atque inter illos insignis ac pereminens. Id quod de Musaeo
illo suo poeta noster ait:
... atque humeris extantem suspicit altis.
Mediocribus vero cum hominibus eadem neutique ab eo ra-
tio habenda est, neque eadem apud hos adhibenda contentio,
quando qui magnis est assuetus facile admodum mediocrita-
tem retineat; quam tamen ita retinebit, ut intelligant omnes
magnis quidem eum atque excelsis delectari, sequi tamen apud
illos modestiam ac temperamentum, quo eis satisfaciat magis
quam sibi ipsi, quanquam et sibi quoque ipsi, ne videlicet a
decoro recedat. L. Lucullus, qui mortales visus est cunctos
anteire magnificentia domestici apparatus atque conviviorum,
pro magnitudine quidem coenaculorum apparatum ipsum con-


pagina successiva »
 
p. 33