BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Pontano, Giovanni Gioviano De magnanimitate - p. 34

Pontano, Giovanni Gioviano

De magnanimitate


stituebat, ipsa vero coenacula apparatusque pro dignitate eo-
rum, quos in convivio accepturus esset. Adhibuit itaque Lu-
cullus minore utique in re delectum ac diligentiam tantam,
quam scilicet vir magnanimus in re longe maiore, imo vero
maxima, maiore etiam cogitatione et cura, non adhibebit,
quanda longe est aliud magnanimi personam gerere quam
splendidi? Nam quod ad infimos ac plebeios pertinet, licet
magnanimi locus pro illa animi celsitudine fere nullus apud
eos sit, memor tamen et observator poetarum esse debet, re-
ferentium deos aliquando e coelo descendisse in terras humi-
liaque agricolarum subiisse hospitia; dicetque ipse cum Euan-
dro illo Arcade, atque ad se quidem ipsum dicet perinde ut
ille ad Herculem:
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
Finge deo
...

Quale igitur futurum sit magnanimi studium, quae etiam ra-
tio adversus eos quibus cum versabitur tenenda, ex iis quae
dicta sunt iudicari facile quidem potest. Nam et a se ipso
recedet nunquam et a magnitudine illa sua sic divertet ali-
quando ut, conservata dignitate, pro loco ac tempore, mino-
res sese ad res accommodet. Quod in equis contingit generosis
ut nunc totis in cursu contendant viribus, passu nunc tantum
pleno ferantur, aliquando ita sedato et modico, ut pene vi-
deantur sistere vixque e loco moveri.

<XXV>
Oportere magnanimum veritatis esse studiosum.


Omnino autem magni cum sit animi peculiaris ac propria
libertas, illa Herculis comes de qua diximus, qui illam se-
qui volent veritatis potissimum cultores erunt. Non metus il-
los coget occultare sententiam, non utilitatis spes, rem ipsam


pagina successiva »
 
p. 34