BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De iuventute et senectute » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. III, 46v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


ribus. Sed quis nescit, mensuram sui natura
posteriorem esse mensurato? Hoc enim vel
corrupto, vel ablato, tollitur et mensura.
Hac vero sublata, illud remanet. Aliter Tem-
pus est mensura motus. Ergo motum antece-
dere est necesse, si mensurari debet. Motum
autem praecedit, id quod movetur; quod mo-
bile appellatur. Necesse enim est ut natura id
ante faciat, quod moveri queat; deinde ipsum
vel a se ipso, vel a natura, vel ab alio movea-
tur. Et dum id movetur, morus sit, qui a tem-
pore mensuratur. Mobile autem in proposi-
to motu, et primum mobile, hoc est coelum
primum. Hoc autem, vel maxima, vel praeci-
pua est mundi pars. Coelum ergo ut mobile,
natura et dignitate praecedit motum. Motus.
vero, natura et dignitate precedit tempus. Er-
go motus, ergo mobile, ergo coelum, ergo mun-
dus, ante tempus sunt; et tempus tertio gradu
est post mundum. Quo modo ergo Mundus,
vel in principio temporis, vel in tempore po-
tuit creari, si nondum erat, quando mundus
fuit creatus? Quo loco mirari liceat, magnos
quosdam Theologos in hanc sententiam pe-
dibus ivisse, mundum in principio temporis
fuisse creatum. Haec de quaestione prima. De
secunda vero, utrum omnia simul fuerint crea-
ta, an aliud post aliud, facile respondemus phi-
losophice. Ostendimus enim ante, Deum,
αὺτῷ τῷ ἐστι, omnia fecisse, ipso sui esse. Hoc est
quia erat, et erat unus, et bonum ideo omnia
produxit. Hoc autem suum esse, non per vices
exercetur, ut modo sit, et hoc creet; modo non
sit, et nihil creet. Et post spatium aliquod, esse
resumat, et creet aliud. Sed cum semper, et
habeat hyparxin, et habuerit; et ea faciat quan-
do libuit facere, omnia simul fecit. Simul ergo
produxit omnia. Cumque Deus ille trinus
summus, in suo esse sempiterne, aeterneque
perpetuetur, immortalis quoque sit, est neces-
se, quae altera fuerat, Hermetis conclusio. Et si
immortalis est, et sempiternus, et perpetuus
est, nullam omnino sentiet mutationem. Ubi
nulla est mutatio, ibi nulla est alteratio. Quae
Aristotelis quoque sententia fuit, et a nobis
est etiam antea probata. Ubi nulla est altera-
tio, ibi nulla sequetur debilitas. Ubi nulla de-
bilitas, ibi integrae permanent, et essentia, et
potentia, et actio. Neque ullius rei unquam
indiga sunt. Ubi indigentia nulla, ibi sufficien-
tia summa. Ubi sufficientia summa, ibi etiam
foelicitas, ac beatitudo. Ac recte dictum ab
Hermete, Dei veluti οὐσία essentia est ἡ εὺδαι-
μονία
beatitudo. Quod aliquando, sed quasi
balbutiens scripsit Aristoteles. Itaque sicuti
ύπάρξις hyparxis perpetua illi est, tota sempi-
ternitate, et tota aeternitate, et toto aeone: qui-
bus tempus ab eo excluditur; ita illi optima
quoque vita, ac summa σοφία inquit Hermes
sapientia est. Et si haec illi sunt, potentia nulla
ei defuit, aut deerit umquam; aut ulla actio.
Sempiterne ergo, atque aeterne, et fuit, et est, et
erit omnia. Et omnia potuit, et potest, et po-
terit, et omnia fecit, et facit, et faciet. Et quae
nunc facta conspicimus, ab eo etiam nunc fie-
ri, est affirmandum. Hoc est, omnia ab eo fa-
cta, in suo quaeque esse, conservantur, et fo-
ventur, et inde pendent. Et perpetuo fient, et
conservabuntur, et fovebuntur; et inde pen-
debunt. Itaque vere admodum a vetere illo
philosopho, interrogato. Quid Deus ageret;
responsum est, Mundum creat. Et Plotino di-
ctum verissime:
Ἁλλὰ τὶ νῦν ποιεῖ ἢ καὶ νῦν σώζει ἐκεῖνα, καὶ νοεῖν
ποιεῖ, τὰ νοοῦντα, καὶ ζῇν τὰ ζῶντα ἐμπνέων νοῦν,
ἐμπνέων ζωὴν.

“Sed quid nunc facit? Vel et nunc servat
illa, et intelligere facit ea, quae intelligunt,
et vivere ea, quae vivunt, inspirans men-
tem, inspirans vitam.”


Finis Vigesimiprimi Libri.


pagina successiva »
 
p. III, 46v