BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Ars rhetorica » Persius Flaccus, Aulus - Saturae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. III, 47v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Quae vero in profundo sunt, quamvis in-
corporea dicantur; attamen incogitabili no-
bis modo, atque ineffabili, hisce extra positis
supereminent. Scimus communem esse re
rum divisionem, in corporeas simpliciter, et
incorporeas. Nos tamen, ubi intermedia duo
divisionis membra locum habeant, suis locis
indicabimus. Nunc ad rem praesentem.
Haec quatuor generum entia quo modo a
profundo profluxerunt.
Si illic prodierunt, quo modo dicuntur
ex nihilo creata? Sane sacra eloquia pro-
nunciant: “In ipso condita esse universa,
in coelis, et in terra, visibilia, et invisibi-
lia: et omnia per ipsum, et in ipso, ἔκτισθαι
creata sunt, et iterum ex ipso, et per ip-
sum, et in ipso sunt omnia.

Quibus, ex ipso entia prodiisse omnia, satis
confirmatur. Quo modo ergo ex nihilo? Hoc
prius, et facile. Ex nihilo ita interpretamur,
ut e nulla vel prima, vel secunda facta sint ma-
teria. Quae omni factioni, omni fabricatio-
ni, omni generationi, omni denique opifi-
cio, artificio, necessario vel subiicitur, vel
requiritur. Itaque quatuor harum rerum crea-
tioni, non opus habuit Deus conditor, mate-
ria ulla; ex qua, aut ex quibus, ea faceret, aut
in quibus ea efformaret. Igitur dictum rectis-
sime, et verissime, ex nihilo, quia non ex ma-
teria, res omnes Deus creavit. Nulla scilicet
ad eas efficiendas substrata materia, nulla pre-
cedente. Sed quia omnia in ipso erant, ex ip-
so, et per ipsum facta sunt. Scimus fuisse quos-
dam, contra quos Divus Basilius disputat, qui il-
lud Pauli. Ex ipso, et per ipsum illa interpre-
tarentur, ut illud (ex ipso) patri tribuerent,
illud vero (per ipsum) filio, tamquam instru-
mento. Tertio autem (et in ipso) spiritui da-
rent, ut loco, in quem omnia confluerent.
Quos ipse redarguit, ostendens, voces ha-
sce omnes, toti competere Trinitati. Et opti-
ma quidem ratione. Sunt enim unum, et idem
ipsi tres, quandoquidem sunt consubstantia-
les, et nullo inter se distinguantur alio, quam
ut Damascenus solet loqui, ingenitura, geni-
tura, processione. Et nos dicemus: δημιουργοῦ
opificis, et conditoris, et nomen, et operam
simul tribus omnibus convenire. Omnia enim
perficit pater, deinde menti tradidit secun-
dae. Quid ergo, non etiam primae? Immo
maxime. Non enim ea emanatio per saltum,
a patre in secundam mentem facta est. Sed
a patre, transitu per primam, in secundam usque
profluxus hic derivavit, usque nimirum, ad
ultimum sui profundi terminum. Ita intelli-
gendus eo carmine est Zoroaster. Cum autem
Pater, primum omnium principium sit: Fi-
lius sit principium secundum, Spiritus prin-
cipium tertium, entia quae a primo in duos
emanarunt, principiata ne dicemus? aut non
principiata? Videntur, utrumque dici posse.
Principiata quidem, quia a principio primis-
simo. Non principiata, quia in principiis resti-
terunt. At ea, quae extra profundum creata
sunt, a patre creata sunt, a filio creata sunt,
a spiritu creata sunt. Ab unotrino igitur crea-
tore, et conditore.
Sed quo modo id factum est? Per verbum.
Dixit enim, et facta sunt. Ut ergo verbum
ex ore profertur, ita et entia, extra illum
ab eo sunt prolata. Et cum extra illum pro-
lata sint, non amplius talia sunt, qualia,
quae in eo remanserunt. Quia scilicet secreta
sunt ab uno, non amplius unum simpliciter sunt,
sed multitudo, eaque varia, in multos diffu-
sa, et gradus, et latitudines, et series, et catenas.
Cuius multitudinis, per omniferam, et om-
nigenam suam simplicitatem, ipse unus tri-
nus Deus principium fuit, et causa, et effe-
ctor, et conditor, et factor. Et dum eam de
se, extra se profert, illa quasi ab uno decidant,
in multitudinem diffunduntur. Non ea qui-
dem imperfecta.
Οὒ γὰρ ὐπὸ πατρικῆς ἀρχῆς ἀρχῆς ἀτελές τι τροχάζει.
“Non enim a paterno principio, imperfectum
quid rotatur.”

Inquit Zoroaster. Neque confusa prodeunt.
Confusio enim maxima quaedam est imperfe-
ctio, sed ordine quaeque suo, quod est iam o-
stensum. Et nunc etiam affirmamus, et ostende-
mus. Primo nimirum incorporea, prodiisse.
Secundo incorporea corporea. Tertio cor-
porea, et incorporea. Quarto vero, corpora ipsa.
Sed haec corpora, sive corporea, materiam ne
dicunt? Nam ea philosophantium quibus-
dam, corpus est, aliis non corpus, aliis inter
corpora, et incorpora medium. Quae res mi-
ris modis, philosophorum ingenia torsit, et ad
huc torquet. Sed si nulla sit materia ea,
quam nominaverunt primam, informem, in-
figuratam, inqualificatam, nonne omnis hic
frustraneus eorum labor, et fuit, et est? Et
forte in posterum quoque erit. Quod equi-
dem nos pro certo habemus. Nullam enim
talem materiam, in mundo arbitramur, aut
fuisse, aut esse. Quod suo loco demon-
strabimus. Et si ulla talis aut est, aut fuit,
vel Deo fuit coaeterna, ut autumarunt, et
autumant multi philosophantium greges,
vel a Deo fuit condita. Si coaterna fuit,
condita non fuit. Si condita fuit, coaeter-
na minime fuit. At utrum horum verius? Con-
ditam fuisse. Id Hermes autumat, et ratio con-
firmat nostra. Illius verba sunt:
Εἶτε δὲ ὓλην, εἶτε σῶμα, εἴτε σῶμα, εἴτε οὐσίαν φῆς, ἴσθι καὶ
ταὺτας αὐτὰς ἐνεργείας τοῦ θεοῦ.


pagina successiva »
 
p. III, 47v