BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Berlinghieri, Francesco - Geographia » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. IV, 52r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


proprietatibus, corpori proximis sit, tempora-
ria est necesse. At si essentia sua, ut corpus, sit
temporaria: et vires, et actiones tempora-
rias habebit. Atque ita in non ens abire ali-
quando, ac perire poterit. Atque ita nihil
incorporei: nullas ei similes habebit proprie-
tates, et tota erit corporea. Quod est con-
tra demonstrata. Si vero, et essentia eius, et
vires, et actiones, incorporeae fuerint, aut in-
corporeis similes, nulla sui parte corporibus
haerebit. Necesse ergo tria haec essentiam, vi-
res, actionesque, ita partiri, ut alia sit incor-
poreis similis, essentia nimirum, alia sit simi-
lis corporeis, nempe postrema, quae est actio.
Inter quas primam, et postremam, mediae
sint vires. Quae uti iam sepe est demonstra-
tum, et ab essentia veniunt, et in essentia ha-
bitant, et ab eis, intra et extra essentiam, pro-
feruntur actiones. Atque ita vere medium sit
hoc ens, quod incorporeum corporeum nos
appellamus. Et animum nuncupamus. De
quo verissime cecinit Zoroaster:
Νοῦ γὰρ μίμημα πέλει. Τὸ δὲ τεχθὲν ἔχει τὶ
σώματος.

“Mentis namque imitamen est, parum vero
habet quid corporis.”

Imitamen quidem, quia similitudinem
cum mente habet, a qua proxime est produ-
ctus, et dum producitur, identitatis mentis a-
liquid secum abstulit.
Quod vero ab intellectu partum est, actio-
nes videlicet, habent quid corporis. Quia cor-
pus ipsae producunt, corpus formant. In cor-
pus porriguntur per corpus protenduntur, in
corpus agunt. Corpus vivificant, vitaque do-
nant. Corpus movent. Motus autem omnis
in tempore est. Temporariae ergo sunt animi
actiones. Essentia vero eius in aevo habitat.
et est illi similis: inde nimirum veniens, et
ab eis omnibus, quae in aevo, et aeternitate ha-
bitant, intellectus, cuius est imitamen et si-
mulacrum, et similitudo. Vitae, essentiae, uni-
tatis, et particeps. Omne autem quod par-
ticipatur, vel se ipsum, vel sui aliquid parti-
cipanti largitur. Ab unitate igitur sua, habuit
ut sit unus, et ut unitas, omnia in se conti-
neat. Nam sicuti essentia primaria, ab uni-
tate primaria, et unitates omnes suo gradu
et essentia omnes habet, ut est antea demon-
stratum. Ita vita primaria, essentia, et uni-
tates omnes ab essentia obinuit primaria. A
vita vero primaria, intellectus primarius, et
vitas, et essentias, et unitates omnes con-
tinet, Unde necesse est, intellectum, en-
tium superorum, quandam esse universita-
tem, intellectualem scilicet. Et sicuti est re-
rum inferiorum conditor, proximusque ani-
mi, in quem suas transfundit proprietates u-
niversas. Animum universitatem facit ani-
mariam. Et quia per animum, naturae quo-
que est conditor, naturam quoque universi-
tatem facit naturalem. Et quia per animum
et naturam. Qualitatis conditor est; quali-
tas quoque universitas quaedam erit, ut ita
dicam, qualitativa. Et quia per qualitatem,
formarum corporearum conditor est, forma
corporea, universitas erit quoque, formalis
scilicet corporea. A qua proxime, et a supe-
ris, qualitate, natura, animo intellectuque
cum corpus efficiatur: corpus similiter uni-
versitas erit corporalis. Sed hae omnes uni-
versitates, suo quaeque gradu stant atque or-
dine. Sunt tamen, omnes in omnibus supe-
ratae in inferis. Inferae in superis, et quae in se-
ipsa ita, ut nec alias confundat, neque ab a-
liis confundatur. Sed ad animum regredia-
mur.
Animus igitur, a conditore suo, intellectu
Deo, proprietates quidem illius omnes,
sed quales ipse capere potuit, secum tulit.
Universitatem rerum videlicet omnium, suo
tamen gradu, atque ordine. Id autem praeter
ea quae iam ostensa sunt, ita denuo demon-
tremus. Animus vel nihil a productore
suo tulit, vel tulit, aliquid. Si dicatur
nihil tulisse, id contigit, vel quia conditor ei
largiri non potuit, vel quia noluit, vel quia
nesciit. At intellectum nescisse, et impossi-
bile, et nefarium est asserere. Si noluit, invi-
dia est tactus. Non igitur bonus. Si non
potuit, non igitur perfectus. Quae quia im-
possibilia sunt: potuit igitur, ac voluit, et sci-
vit. Tulit ergo aliquid. At hoc aliquid, quid
nam fuit, unum ne aliquid, vel plura, vel
plurima, vel cuncta? Sed cur unum? Quia
reliqua, vel non potuit, vel noluit, vel ne-
sciit. Atque ita eadem recurrunt impossibi-
lia. Eadem ratione, si plura cur non pluri-
ma? Eadem quoque ratione, si plurima, cur
non etiam omnia? Omnia igitur, ut absur-
ditates illae fugiantur, ac fugentur. Deus
ergo intellectus conditor, dum animum conde-
ret omnes suas in eum transfudit proprieta-
tes. Identitatis suae, illi tribuens, quantum
animi in alteritatem casus, ferre secum potuit.
Factus igitur est animus, rerum universitas
tota, sed animaria, sicuti intellectus univer-
sitas fuerat intellectualis, et vita universitas
vitalis, et essentia universitas essentialis. Et
unitas, universitas (licet ita fari) unialis. At
in intellectu, rerum formae omnium fuerant
suo modo. Ita in animum eaedem omnes
rerum formae ab intellectu descenderunt. Per
quas sicuti intellectus, intelligibilis, et intel-
lectualis mundus erat, sic Animus factus est
mundus animarius, rerum formis omnibus


pagina successiva »
 
p. IV, 52r