BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. IV, 54v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


nutriuntur, et sentiunt, et moventur motu,
ut animalia progressivo, quo ad actionem
suam prodeant. An vero haec omnia dum in
vetustioribus repraehendit, in sua philoso-
phia sibi constent, suo loco discutietur. Ve-
rum et spheras coelestes singulas, animatas es-
se paulo post subdit:
Νοῆσαι γὰρ δεῖ, τῆς ζωῆς, καὶ τῆς ἀρχῆς ἑκά-
στης, πολλὴν ὑπεροχὴν εἶναι τῆς πρωτῆς, πρὸς τὰς
ἄλλας.

“Intelligere oportet, vitae, et principii cu-
iusque, multam excellentiam esse, primae
ad alias.”

Vitae manifesta sit hic mentio; corpus procul-
dubio vivere, sine animo non potest. Ergo
ex Aristotelis satis claro dogmate, et totum
coelum est animatum, et sphaerae eius singulae,
et astra earum omnia. Quid ergo mundum
hunc, quem suis omnibus partibus, et toto,
perfectum esse, et philosophi omnes, et cum
iis ipse autumant, monstrum esse dicemus? Ut
dimidius, caelo scilicet sit animatus? Dimidius,
elementis nimirum, animo careat? Et si quasi
Marinus Glaucus partim piscis, petra partim?
Nullibi enim exactus hic philosophus, ele-
mentis videtur, aut animum assignare aut vi-
tam. Nisi forte hanc alteram, sed contra meta-
phoricam leges suas. Ut quando de coelesti
motu ait:
Καὶ τοῦτο ἀθάνατον, καὶ ἄπαυστον ὑπάρχει,
τοῖς οὖσιν, οἷον ζωὴ τὶς οὖσα, τοῖς φύσει συνε-
στῶς πᾶσι.

“Et hoc immortale, et incessabile existit,
entibus veluti vita quaedam existens, na-
tura constantibus cunctis.”

Inter vero omnia, quae natura constant,
sunt etiam elementa. Quibus, quasi vita est
coelistis motus. Sed vitam ostendimus nos in-
ternum esse entium motum. Motus autem coe-
lestis, elementis est extrinsecus. Ideo eis vi-
ta, non nisi metaphorica est. Quando vero
alibi asserit: Necesse esse mundum hunc infe-
riorem, superis lationibus esse continuum,
eiusque omnes vires inde gubernari. Infer-
re proculdubio videtur, elementa a se nullas
habere vires, per quas, vel esse, vel vivere dici
queant. Quibus, et aliis forte quae perierunt,
Plutarchus scripsit, Aristotelem, neque ani-
matum, neque sentientem, neque ratione
praeditum, neque intellectu: neque providen-
tia regi, inferiorem hunc mundum, docuisse.
Et coelestia his omnibus esse participia, περι-
γεια

vero, quae circa terramm sunt horum nihil
habere. Hoc praeceptoris dogma Theophra-
stus videtur secutus, quia ut Proclus refert:
Ὁ μὲν Θεόφραστος, εἰκότως ἀρχὴν κινήσεως, τὴν
ψυχὴν εἰπὼν

“Theophrastus quidem, recta ratione cum
principium motus animum dixisset.”

Ἔμψυχον καὶ αὐτὸς εἶναι δίδωσι τὸν οὐρανὸν, καὶ διὰ
τοῦτο θεῖον. Εἰ γὰρ θεῖος ἐστὶ φηςὶ, καὶ τὴν ἀ-
ρίστην ἔχει διαγωγήν, ἔμψυχος ἐστὶν. Οὐδὲν
γὰρ τίμιον ἄνευ ψυχῆς

“Animatum et ipse, esse concedit coelum,
et ob id divinum. Nam si divinum est, in-
quit, et optimam degit vitam, animatum
est. Nihil enim praeciosum, sine animo.”

Nam et Aristoteles in primo loco allatis
verbis dixit:
Ὁ δ’ οὐρανὸς ἔμψυχος, καὶ ἔχει κινήσεως ἀρ-
χήν.

“Nobis vero quoniam determinatum est
“Coelum vero animatum, et habet motus
principium.”

Ipsum scilicet animum, et non naturam,
quam principium motus esse definierat. Vel
ergo hac in re, Aristoteles non sibi constat
qui, et naturam, et animum, duas res inter scilicet
valde diversas, principium motus esse dixit
vel has duas esse idem est necesse. Quod ta-
men ipse saepe negat: sed inconstantia haec, in
eius philosophia satis iam est a nobis pate-
facta. Ad rem redeamus. Coelum universum,
singulasque sphaeras, astraque Aristoteles ani-
mata esse affirmavit XII tamen metaphysica su-
premo coelo, non animum tribuit, sed men-
tem. Ergo ibi animus, et mens tam celebri phi-
losopho, eadem res sunt. Quis hoc, nisi bardus
ferat? Reliquis vero sphaeris, animi vel dubius,
vel pavidus; non est ausus, an mentes, an ani-
mi essent pronunciare. Sed archas et usias, uti
alias diximus nuncupavit. Alexander, Aristo-
telicorum interpretum uti creditur, cory-
phaeus, et principem, et primarium auditorem
secutus, ipse quoque rationibus satis validis,
et multis, enimatum esse coelum comproba-
vit. De schola eadem Philoponus, et Simpli-
cius, rem eandem confirmarunt. Et hic addi-
dit, astra, non solum esse animata, verum etiam
sensitivo animo praedita esse asservit. Non e-
quidem uti nos proxime, ex verbis Aristote-
lis deducta ratione. Sed Homeri, et ante Ho-
merum Orphei carmine in ea sententia con-
firmatus:
Ηέλιος ὂς πάντα ἐσορᾷ. καὶ πάντα ἐπακούει.
“Sol qui omnia conspicit, et omnia exaudit.”

A principe ergo eorum, dogma hoc in Pe-
ripateticos descendit. In principem autem, a
praeceptore Plato Platone venit; tum per mysticam,
ab illo exceptam, a se vero conscriptam philo-
sophiam. In qua multa est animi mundani
mentio. Ut ibi:
“Deus summus, simplex, et omnium perfe-
ctissimus, intellectui primo dat vitam,
deinde animo, postremo naturae.
Ab agentibus secundis in quibus est, intel-
lectus, animus aliaque simplicia principia.”


pagina successiva »
 
p. IV, 54v