BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. IV, 55r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Sed et in Exoterica sua philosophia Plato
animum mundanum bis explicat: semel in
Philebo, secundo in Timaeo late satis. Quod
tamen ex Timaei Locri libello, cuius in suo
Timaeo quasi paraphrastes Plato esse voluit,
desumpsit. Nam is et libellum suum de animo
mundi inscripsit, et haec in super habet verba,
de mundo loquens a Deo producto:
Ενα, μονογενῆ, τέλειον, ἔμψυχον τε καὶ λογικὸν.
“Unum, unigenitum, perfectum, anima-
tum, et rationalem.”
Plato vero sic eandem rem extulit:
Διὰ δὴ τὸν λογισμὸν τὸν δὲ, νοῦν μὲν ἐν ψυχῇ ψυ-
χὴν δ’ ἐν σώματι συνιστὰς.

“Ob hanc ergo ratiocinationem, Mentem
in animo, animum in corpore constituit.”

Sed verba haec videtur Plato ex Zoroastri
oraculo quodam excripsisse. Ait namque:
Κατέθετο γὰρ.
Νοῦν μὲν ἐνὶ ψυχῇ, ψυχὴν δ’ ἐν σώματι ἀργῷ.

“Mentem quidem in animam, animam vero
in corpore inerti.”

Ante quae verba dixerat:
Μετὰ δὲ πατρικὰς διανοίας, ψυχὴ ἐγὼ ναίω.
Θερμὴ, ψυχοῦσα τὰ πάντα.

“Post vero paternas cogitationes anima
ego habito, calida animans cuncta.”

Vocat autem calidam, quia dixerat alibi:
Οτι ψυχή, πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινὸν,
Αθανατός τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότις ἐστὶν.
Καὶ ἴσκει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπων.

“Quod anima ignis, potentia patris, exi-
stens lucidus,
immortalisque manet, et vitae domina est.
Et tenet mundi multas plenitudines si-
nuum.”

Hermes quoque mundanum animum a-
gnoscit, quando ait:
Οὒκ ἤκουσας ἐν τοῖς γενικοῖς, ὅτι ἀπὸ μιᾶς ψυχῆς
τῆς τοῦ παντὸς, πάσαι αἱ ψυχαί εἰσιν.

“Non ne audisti in Generalibus, quod ab
uno animo universi, omnes animi sunt.”

Τὸ δὲ, πᾶν τοῦτο σῶμα ἐν ῷ τὰ πάντα ἐστὶ σώμα-
τα ψυχὴ πλήρης τοῦ νοῦ, καὶ τοῦ θεοῦς, ἐντὸς μὲν αὐτὸ
πληροῖ, ἐκτὸς δὲ περιλαμβανει ζωοποιοῦσα τὸ πᾶν.

“Universum hoc corpus in quo omnia sunt
corpora, animus plenus mente et Deo in-
tus quidem ipsum implet, extra vero am-
bit, vivificans universum.”

Quam sententiam vetustissimus Graecorum,
Orpheus, ab Hermete hausit, de eo enim Iam-
blichus ita testatur apud Stoboeum:
Εοικε γὲ μὴν αὐτὸς Ορφεὺς χωρὶς ὑπερλαμβάνειν,
ἐστὶν καὶ μίαν τὴν ψυχὴν, ἀφ’ ἧς πολλὰς μὲν ἐστὶν
διαιρέσεις, πολλὰς δὲ καὶ μέσας ἐπιπνοίας καθή-
κειν ἐπὶ τὰς μερικὰς ψυχὰς ἀπὸ τῆς ὅλης
ψυχῆς.

“Videtur sane ipse Orpheus separatim
existimare, esse unum animum. A qua mul-
tae sint divisiones, et multas, et medias
aspirationes venire in particulares ani-
mos, ab universo animo.”
Itaque a praestantissimis sapientibus, atque
vetustissimis, Zoroastre, Hermete, et Graecis
Orpheo, Pythagora, Pythagoreis, Platone, ve-
tustissimo dogmate traditum est, mundum
esse animatum. Quod et Thales, et Hera-
clitus, et Democritus, et Stoicorum univer-
sa facta docuerunt. Inter hos, duo quasi
ridiculi Philosophi, Leucippus, et Epicurus,
mundum omnino animo carere asseruerunt,
eumque veluti cadaver effecerunt. Inter hos
media via ingressus Aristoteles, mundum
qui ei perfectissimus rerum omnium est vi-
sus, monstrum fecit, dimidia parte animatum,
dimidia inanimem. At prior illa sententia sa-
pientissimorum praestantior hisce duobus tan-
to est, quanto animatum praestantius est ina-
nimi, et animal perfectum, praestantius est vel
monstro, vel cadavere.
Theologi vero nostri, et veteres, et recentes,
hanc in re trifariam sunt divisi. Nam alii, Ari-
stotelicum monstrum praeferentes, dixerunt,
coelum et astra esse animata. Ut inter veteres,
Origenes, Hieronymus, Augustinus. Inter re-
centiores, Aureolus, Scotus, Divus Thomas, Caie-
tanus. Alii vero e contra, id ipsum negaverunt,
Damascenus, Lactantius, Basilius, Ambrosius,
Cyrillus. Alii vero in ea re incerti ac dubii fue-
runt. Et quod prius dixerant revocarunt.
Quod Augustino, et Hieronymo, et Divi Tho-
mae videtur evenisse. Divo quidem Augusti-
no, quia cum duobus locis scripsisset Mundum
esse animatum, et magnum quoddam animal
revocavit id, non equidem ut falsum: sed quia
id nec esse, nec non esse, non haberet comper-
tum, temere a se scriptum fuisse affirmavit.
Divus vero Hieronymus, cum prius scripsisset,
solem vocari Spiritum. Lucentemque glo-
bum lunae, titaniaque astra et caetera quia essent
animata, attamen alibi, Origenem confutat,
qui dixerit Solem et Lunam, et astra cetera
esse animata. Aut non hoc quidem, sed quod
addiderit, propter astra sicut propter homi-
nes, Christum esse passum. Et quod Angeli, a-
nimandis astris essent addicti. Quod sane me-
rito est reprehensum. Nobis enim est demon-
stratum. Angelos, non animos, sed mentes seu
intellectus esse. Et hoc nomine, eos cum reli-
quis choris saepe noas nominat Dionysius. Sed
mentes sui natura, nulli addicuntur corpori.
Neque ergo coelis, neque astris sunt addicti.
Et si addicti essent non ideo sunt astra, et coeli
colendi et adorandi, etiamsi ab Angelis mo-
veretur. Quod quidam scholastici intule-
runt. Sed hic nimius est Aristotelismus.


pagina successiva »
 
p. IV, 55r