BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. IV, 56r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


men praedita esse affirmare audet instrumentis.
Cum ergo tot entia, et supramundana, et mundana
sine organis vivant, cur in mundo, vitae organa
requirant? Si in mundi permaximis partibus,
coelo, sphaeris, astris vitam ponunt, non ponunt
instrumenta, cur in mundi corpore toto, in-
strumenta exposcunt? Si in coelo, in mundo
toto, organa vivendi, non sunt necessaria, cur
nam in elementis, si vivere debeant, erunt ne-
cessaria? Si vero neque in illis, neque in his
sunt necessaria, cur elementa negantur, aut vi-
vere, aut vivere posse, hac sola ratione, quod
vivendi instrumentis careant? At, et quo mo-
do id sciunt, elementa organis carere vitae?
Non enim omnia viventia, ventres habent,
aut corda, aut iecinora. Sed sua quique sunt
proportionata. Nam et Plantae his carent, et
tamen vivunt. Et animalia itidem multa, sine
his, aut similibus vivunt instrumentis. Omne
enim eorum genus, suis formis, suis actioni-
bus, suis viribus, suisque essentiis ea habent
proportionata. Quid ergo vetat, quin elemen-
ta etiam sibi habeant vivendi instrumenta
proportionata? Quae, nos quidem non cerna-
mus, nec cognoscamus, ipsa tamen habeant, si
ad vitam sint necessaria? Aut si non necessa-
ria, non habeant, cur frustra a nobis exiguntur.
Sed Peripati rationes hae, cum nihil conclu-
dant veri, et ex manca illa, animi deffinitione
sint profectae, nullius sunto hac in re, momen-
ti. Nam et alias longe veriores habemus, illis
contrarias, quibus mundi animatio confirme-
tur. Mundus, corporum omnium est perfe-
ctissimum. Ergo et formicarum, et blattarum
corporibus est perfectius, et aliarum, istismo-
di, sine numero mundi quisquiliarum. Quae
animatae sunt, et animo, sibi proprio, quaeque
vivunt. Cur ergo corpus perfectissimum om-
nium, animo careat, et sit cadaver? Elementa,
quae mole sua, quae perfectione sua, et mundi
molem replent, et perfectionem adimplent.
cur suis animis carebunt? Optime Theophra-
stus pronunciavit.
Sine animo nullum corpus est honorabile,
aut preciosum. Et Alexander, praestantius esse
animatum corpus, corpore inamini. Si elemen-
ta careant anima, nullius precii, nullius prae-
stantiae fuerint. Et mundi corpus totum, parte
altera perfectum erit, parte altera imperfectum.
parte vivens, parte emortuum, atque ita mon-
strum evadet. Elementa igitur ipsa quoque,
seu organica sint, seu inorganica, et vivunt, et
sunt animo, suo singula praedita. Ad haec, si
blattae illae, si reliquae quisquiliae, si plantae, si
Zoophyta, a mundo, et esse et vitam obtinent.
Et nemo det, quod non habeat: cur mundus
animum det, quem prius non habet ipse? Cur
terra praebet id quod caret ipsa? Cur aqua,
cur aer, vitam indant, aliis: ipsa nequaquam
eam possideant? Si respondere contra, nihil ve-
ri queant, rationibusque his cedunt? Dubitent
attamen, an unus tantum sit mundi animus, et
an per partes singulas principes, singuli sint a-
nimi rogent, respondebimus cum Hermete,
cum ratione, unius mundi, unum esse ani-
mum. Partes quoque eius principes proprios
sibi habere animos affirmare non dubitabi-
mus, ab illo uno veluti evulsos, Aliosque ab his
mimus principales, et ab his alios usque ad
minimos. Exemplisque id confirmabimus. Nam
in animantibus, in stirpibus, animalia alia in-
nascuntur quaedam, animis propriis praedita.
Vermes, scilicet, muscae infecta, non unius ge-
neris in bove, in equo, vermes innascuntur sae-
pe. Dum in eo vivunt, bovis, equi, animo vive-
re, dici posse videantur. Sed inde excreti, vive-
re aliquandiu extra etiam conspiciuntur. Non
sane amplius bovis animo, a quo sunt longe
posita, sed proprio. Quid ergo si exemplis hu-
iusmodi innumeris experientia docet, posse
animum, ut ita dicam, minorem, in maiore a-
nimo bovis generari, et vivere, nonne etiam
ratio ex his experimentis ducta, formari po-
test simillima, in mundo animato suo proprio
animo, partes eius singulas, singulis suis ani-
mis esse animatas. Sus una, saepe decem, saepe
plures in se generat suillos. Dum a conceptu
illi paulatim efformantur, sicuti alimento ma-
tris, aluntur, augescunt, et membrorum figu-
ras, sensum acquirunt, animo matris vivere vi-
dentur quoque. Sed membris iam figuratis
proprio quisque animo iam vivit, quod par-
tus indicat. Venit tamen ab initio, ab uno ma-
tris animo, unusquisque. Sed diligentius loco
commodiore, ob quasdam quas habet in se
dubitationes, res haec eadem erit tractanda.
Quid vero illa quam Zoroaster, suique fon-
tanam animam vocavere, eadem ne est cum
hac mundana? An forte haec ab illa est diversa?
Sane quae retulimus oracula:
Ὃτι ψυχὴ, πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινὸν,
Ἀθανατός τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότις ἐστὶν.
Καὶ ἴσκει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλπων.

“Quod anima ignis, potentia patris, exi-
stens lucidus.
Immortalisque manet, et vitae domina est.
Et tenet mundi multas plenitudines si-
nuum.”

De mundana videntur esse pronunciata,
Quoniam eius sinus multos dicitur replere.
De fontana vero dicantur alias illa:
Μετὰ δὴ πατρικὰς διανοίας, ψυχὴ ἐγὼ ναιῶ.
Θερμὴ, ψυχοῦσα τὰ πάντα.

“Post vero paternas cogitationes anima
ego habito. Calida animans cuncta.”

Conceptus paterni Zoroastro sunt ideae.


pagina successiva »
 
p. IV, 56r