BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. IV, 56v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


quae cum sint in paterno profundo, anima sta-
tim post ideas ibi habitat, hoc est, animae idea,
essentia, vitaque et mens ipsius animae. Atque
ita videtur haec anima, non mundana, sed su-
pramundana esse: diciturque animare, non
mundum, sed universa; ea nimirum etiam
quae supra hunc corporeum mundum sunt.
Qui creditus est terram in sui medio positam
circumquaque, summa sui octavi coeli super-
ficie ambire. Sed supra hunc alia cognovit es-
se Zoroaster, nimirum lumen et ignem, quae
etiam a fontana anima animarentur, simul
cum aliis. Canit enim de ea:
Ἄρδην ἐμψυχοῦσα, φάος, πῦρ, αἰθέρα, κόσμους.
“Abunde animans, lumen, ignem, aethera,
mundos.”

Quid autem haec sibi velint, haud ab hinc
procul paulo post fiet manifestum. Satis hic
esto, differentiam ostendisse, mundani, atque
fontani animi. Si quis autem aiat. Mundus
nonne est corporum omnium perfectissimum?
Hoc nemo inficiatur. Nonne etiam corpus
perfectissimum est in se, et sibi sufficiens, cum
nullo egeat aliunde corpore? Omnia concede-
mus praeterquam, quod etiamsi nullo egeat
corpore, ideo nulla re alia indigere. Esse nam-
que, et servari, et in conservatione perseve-
rare, sui ipsius natura, minime potest. Demon-
stratum enim iam antea est in Panarchia, cor-
pus nullum, corpus mundanum ipsum, agen-
di vires nullas, patiendi tantum habere vi-
res. Per quas continue dividi ad minima
usque possit. Non ergo uti corpus est, sibi
sufficit. Ut servari ergo in sua essentia posset,
superiore ac potentiore natura alia opus ha-
buit. Incorporea nimirum, quae tamen in ipsum
non dedignaretur penetrare, ipsumque per
singulas partes, et principes, et minus princi-
pes, et minutas etiam particulas contineret,
uniret, vinciret, omnium esset vinculum in-
dissolubile. Corpus namque omne, et mun-
danum etiam, sui natura est et divile, et par-
tile, et partes habet a se invicem solutiles, spar-
siles. Si singulae mundi partes spargerentur,
nec mundus totus, nec partes eius consiste-
rent. Ut autem consisterent opus habuerunt,
se se quaeque in sua essentia conservare. A spar-
silibus se ipsis, id consequi non potuerunt. A
non sparsili ego alio id beneficium fuit adipi-
scendum. A corpore ergo alio, nequaquam;
nisi in infinitum abire voluit: ab incorporeo
igitur. quod tamen esset corpori accommo-
dabile. Accommodatio haec, unio quaedam est,
incorporei cum corpore. Hanc autem esse,
non aliam rem quam animum, est antea de-
monstratum. Mundi ergo corpus, ut mundi
corpus esse, et esse perseveraret, animo opus
habuit, qui ei iungeretur. Animus autem ipso
sui esse, suaque praesentia, tria efficit. Animat,
vivificat, movet. Nisi enim adesset corpori,
ipsum non animaret. Si non animaret; vitam
ei non praeberet. Si vivum ipsum non redde-
ret, neutiquam moveret. Si non moveret, par-
tes eius non uniret. Si non uniret, neque eas
insimul vinciret, si non vinciret, neque vincu-
lum earum esset. Si vinculum earum non esset,
Sympathiam inter se, mundi partes non habe-
rent. Si Sympathiam non haberent, inter se in-
vicem non paterentur. Si non paterentur, ne-
que etiam in se se invicem agerent. Si non a-
gerent, nulla mundi pars generaretur, nulla cor-
rumperetur. Nulla ergo esset rerum genera-
tio, nulla corruptio; nulla etiam mutatio, nul-
la alteratio. Corpus tantum iners iaceret mun-
dus, ac vere cadaver. Si animus eius eum to-
tum non ita circumspitaret, et inspiraret, et
introspiraret, et prosperaret totum, singulas
eius partes magnas parvas ne universas, non
aliter ac animus brutorum, eorum corpora,
perspirat omnia etiam minima, et ita ea et a-
nimat, et vivificat, et movet, ipso sui esse ac
sua praesentia: ut nulla sui pars non animata,
non vivens reperiatur. Animus ergo munda-
nus, ita mundano corpori est connexus, ut
mundum efficiat tam ornatum, unde κόσμος
meruerit appellari.

Finis Quarti Libri Pampsichiae.


pagina successiva »
 
p. IV, 56v