BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Canzoniere » Tibullus, Albius - Elegiae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. V, 75v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Quintus
De primario calore.


Εισὶ πάντα πυρὸς ἑνὸς ἐκ-
γεγαῶτα.

“Sunt omnia igne uno
genita.”

Potest id oraculum, du-
plici, et utroque ambi-
guo accipi sensu. Nam et pro conditrice uni-
versi causa, quasi opera ignis sint effecta om-
nia: et pro materiali causa, quali ex eo sint
omnia procreata. Quo eum modo Heracli-
tus rerum generationi videtur supposuisse.
Sed de materiali agendum postea. Nunc effe-
ctorem illum consideremus.
Zoroaster idem, humanae totius sapientiae pa-
ter, divinitati universae ignem videtur tribuis-
se. Nam et Deum patrem ignem nominat,
quando ait:
Εαυτὸν ὁ πατὴρ ἥρπασεν, οὒδ'ἓν ἐῇ.
Δυνάμει νοερᾷ κλείσας, ἴδιον πῦρ.

“Se ipsum pater rapuit, neque in sua
Potentia intellectuali, claudens proprium
ignem.”

Pater inquit proprium ignem, non clausit
in potentia sua intellectuali, in primo nempe
intellectu, qui ab ipso, uti iam saepe vidimus,
potentia patris, et paterna nominatur. Sed si
hunc suum ignem, pater non clausit, quo eum
effudit, aut diffudit? Et in mentem primam, et
in secundam, et in Ideas, et in mentes alias, et
in animos, et in corpora omnia usque ad cen-
trum. Horum testimonia afferamus. De prima
quidem mente ita canit:
Οὒ γαρ εἲς ὕλην πῦρ, ἐπέκεινα τὸ πρῶτον.
ἑὴν δύναμιν κατακλείει ἔργοις, ἀλλὰ νόῳ.

“Non enim in materiam, ignem ultraneum
primum.
Suam potentiam, includit operibus, sed
Menti.”

Pater, inquit, suum ignem primum qui ul-
tra, et trans omnia est, eiusque est potentia,
non includit in materia, eiusque operibus,
sed in Mente. Scilicet prima, quae potentia
patris est vocata. Deinde hunc ipsum ignem,
secunda Mens, sibi induit. Ait namque:
Ος ἐκ νόου ἔκθωρε πρῶτος.
Εσσάμενος πῦρ συνδέσμιον, ὂφρα κεράση.
Πηγαίους κρατῆρας, ἐοῦ πυρὸς ἂνθος ἐπισχὼν.

“Qui ex Mente exiliit primus.
Indutus igni ignem vincientem, uti im-
pleat.
Fontanos crateras, sui ignis florem im-
mittens.”

Ut eo igne repleret fontanos crateras, Idea-
les scilicet unitates et essentias. Hanc autem
secundam Mentem, Hermes, alter sapien-
tiae pater. Deum ignis et spiritus nuncupa-
verat. Sed et multis sacrorum Bibliorum lo-
cis legere est, Deum, ignem nominari. Sed
sufficiat locus unus Danielis. In quo scripta
sunt:
Thronus eius flamma ignis. Rotae eius
ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque,
egrediebatur a facie eius.

A quo forte loco, si eum legit Orpheus
sumpsit:
Σῷ δὲ θρόνῳ πυρόεντι παρασᾶσι πολύμοχθοι. Αγ-
γελοι.

“Tuo throno igneo, astant, laboriosi Angeli”.
Sed et Apollo Delphicus, oraculo quo-
dam suo, a Lactantio adducto, cecinit de
Deo: Εν πυρὶ ναίων.
In igne habitans.
Singulae ergo Trinitatis personae, et simul
omnes non divisim, sunt nomine ignis appel-
latae, et in igne habitare et sedere. Sed et Ideas
igneas, Zoroaster facit, cum canit:


pagina successiva »
 
p. V, 75v