BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. V, 76r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Αλλ'ἐμερίσθησαν νοερῷ πυρὶ μοιρηθεῖσαι.
“Sed in partes, mentali igne sunt divisae.”

Et alio loco:
Πολὺ δραπτόμεναι πυρὸς ἂνθος.
“Multum decerpentes, ignis florem.”

Mentium quoque creatarum, is ordo qui
Seraphinorum est, igneus, et flammeus est, co-
gnominatus. Et Ezechiel vidit ignem inter
Cherubinos. Itaque et mentibus Dei mini-
stris, ignis est tributus. Sicuti fecerat suis no-
minibus idem Zoroaster:
Οτι ἐργάτις, ὃτι εκδότις ἐισιν πυρὸς ζωηφόρου.
“Quia operatrix, quia largitrix est ignis vi-
tiferi.”
Et
Καὶ ἐπιρρεῖ τοῖς Συνοχεῦσι ἀλκὴν ζήδωρον πυ-
ρὸς.

“Et influit Synocheis, robur, vitidonum
ignis.”

Καὶ ὑπεζωκὼς πυρὸς ἂνθος.
“Et Hypezocos ignis flos.”
Et alibi:
Τοῖς δὲ πυρὸς νοεροῦ, νοεροοῖς πρησῆρσιν ἅ-
παντα.

“His vero ignis mentalis, mentalibus ful-
minibus omnia.”

Sed et intellectui, ab anima participato dat
ignem:
Αλλὰ, νόου ταναοῦ, ταναῇ φλογὶ.
“Sed Mentis extensae, extensa flamma.”

Et animam ipsam appellat ignem:
Οτι ψυχὴ, πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινὸν.
“Quia anima, ignis, potentia patris exi-
stens lucidus.”

Et opera eius nominat ignea:
Μιγνυμένων δ'ὀχετῶν πυρὸς ἀφθίτου ἔργα τε-
λοῦσα.

“Mistis canalibus ignis incorrupti opera
efficiens.”

Sed et calidam Animam nuncupat:
Θερμὴ, ψυχοῦσα τὰ πάντα.
“Calida, animans cuncta.”

Sed et mundum igneum habet:
Νοῦς συρ'ὃς ἐστὶν, ὁ κόσμου τεχνίτης πυρίου.
“Intellectus enim qui est mundi artifex ignei.”

Et canales etiam igneos quosdam:
Μηδ'ἐπιφοιτᾶν ἐμπυρίοις σποράδην ὀχετοῖς.
“Neque incedere super empyreis sparsim
canalibus.”

Sed et ignis molem aliam esse ait, huius
mundi fabrum:
Καὶ γαρ τὶς πυρὸς ὄγκος ἔην ἕτερος, ὃς τὰ δὲ
παντα.
Αὐτουργὼν, ἵνα σῶμα τὸ κοσμικὸν ἐκτολυ-
πευθῆ.

“Erat enim quaedam ignis moles alia; quae
haec omnia.
Efficiebat, ut corpus mundanum evolveretur.”

Hunc autem ignem ait a superis huc de-
fluere per canales:
Ενθεν ἄρδην θρώσκει γένεσις πολυποικίλου ὕ-
λης.
Ενθεν συρόμενος πρηστηρ ἀμυδροῖο πυρὸς ἄν-
θος.
Κόσμων ἐνθρώσκων κοιλώμασι.

“Hinc abunde cadit, Genesis multivariae
maceriae.
Hinc tractus praester, tenuis ignis flos.
Mundorum cadens in cavitates.”

Alibi quoque ait, usque ad centrum, hunc
ignem penetrare:
Ανωθεν διήκοντος, ὀσπὶ τὸ καταντικρὺ.
Διὰ τοῦ κέντρου τῆς γῆς, καὶ πέμπλον μέσον
ἄλλον.
Πυρίοχον, ἔνθα κάτεισι μέχρι ὑλαίων ὀχε-
τῶν.
Ζωηφόριον πῦρ.

“Desuper penetrans, ad oppositum.
Per centrum terrame, et quintum medium
alium.
Igneum, ubi descendit usque ad materia-
les canales.
Vivifer ignis.”

At et Solem, et astra ignes facit:
Επηξε δὲ πολοὺ ὅμιλον ἀστέρων ἀπλανῶν.
Τὸ πῦρ πρὸς τὸ πῦρ ἀναγκάσας.

“Compegit multum coelum astrorum in-
errantium.
Ignem ad ignem cogens”.
De Sole vero:
Εξ αὐτοὺς ὑπέστησεν, ἕβδομον ἡ ελίου.
Μεσεμβολήσας πῦρ.

“Sex eos constituit. Septimum Solis
In medio iecit ignem.”
De quo iterum:
Πῦρ πυρὸς ἐξοχέτευμα, και πυρὸς ταμίας.
“Ignis, ab igne derivatio, et ignis dispen-
sator.”

Animae quoque nostrae ignem dedit:
Πάνθοτεν ἁπλάστω ψυχῇ πυρὸς ἡνία τεῖ-
νον.

“Undecunque non ficta anima, ignis habe-
nas tende.”

Ignis ergo hic supernus, a patre Deo, per
suum profundum primo protensus: deinde
extra profundum per omnes rerum gradus,
incorporeos et corporeos, usque ad mun-
di omnes cavitates et usque ad centrum terrame
cum extendit. Sed quid sibi vult hic ignis?
An forte, lumen illud quod anteriore li-
bro a Deo prodire demonstravimus; hic
idem ignis est, quem modo persecuti su-
mus? Omnis enim ignis in se lucidus
est, et de se lumen emittit. Et omnis
lux, calida est; et omne lumen calet.
Ita ut vere videatur dici posse, ignem
hunc nihil esse aliud, quam lucem. Et
haec quatuor eandem esse rem, ignem et


pagina successiva »
 
p. V, 76r