BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Ars rhetorica » Persius Flaccus, Aulus - Saturae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. V, 80r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Septimus
De mundo empyreo.


Hactenus, ut mundi universi
corporei, constructionem
recto ordine institueremus.
Principia omnium corporum
primaeva, quae nam essent, et
proposuimus, et demonstra-
vimus. Nunc ad universi ipsius facturam, ac
Cosmopeiam propius accedamus. Et nostro
more, a vetustissimis ordiamur. Inter Zoroa-
stri oracula, haec quoque leguntur, quae a sum-
mo ad imum, universum videntur comprae-
hendisse:
Επτὰ γαρ ἐξώγκωσε πατὴρ στερεώματα κόσμον
Τὸν οὒρανὸν κυρτῳ σχήματι προθικλεισας
Πῆξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἁπλανῶν
Ζώων τε πλανωμένων, ὑφέστηκεν ἑπτάδα.
τὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεῖς, ὕδωρ δ'ἐν γαίας κόλποις.
Ηέρα δ'ἄνωθε τούτων.

Septem in molem formavit pater firma-
menta mundorum.
Coelum curva figura circumcludens.
Compegit multum coelum astrorum in-
errantium.
Animaliumque errantium, constituit se-
prenarium.
Terramque in medio posuit, et aquam in
terrae sinibus.
Aerem desuper his.

Ordo quidem corporum universorum ab
aplane, usque ad terram videtur recte positus.
Sed numerus septem firmamentorum, non
videtur rei respondere. Sunt enim aplane una,
septem planetarum orbes, deinde elementa
tria, quae numerum undecim conficiunt.
Verum quomodo essent septem, Psellus an-
nixus est aperire:
Επτὰ δὲ φασὶ κόσμους σωματικοὺς: ἐμπύριον
ἒνα καὶ πρῶτον, καὶ τρεῖς μετ'αὐτὸν αἰθερίους,
ἔπειτα τρεῖς ὑλαίους. Ὁ ἀπλανὴς κύκλος, τὸ
πλανώμενον, καὶ ὁ υπο σελήνην τόπος: καὶ
τὸν μὲν πρῶτον, ἀφορὶζουσι κατὰ τὸν νοῦν. Τοὺς
δ'αἰθερίους κατὰ τὴν ψυχήν, τοὺς δ'ὑλαίους, κατὰ
τὴν φύσιν.

“Septem vero dicunt mundos corporeos.
Empyreum unum et primum. Et post
eum tres aethereos, deinde tres materia-
les. Inerrabilem circulum, erraticum, et
eum qui sub Luna est locus. Et primum
quidem diffiniunt, secundum mentem.
Aethereos vero, secundum animam, Ma-
teriales vero, secundum naturam”.

Sed Pselli magis est laudanda voluntas, in
huius loci explicatione, quam ipsa explica-
tio. Neque enim nisi duos aethereos enume-
rat, et unum hylaeum, et locus sub Luna nullo
modo potest pro aethereo intelligi. Sed ut nos
tenuit voluit dicere, Chaldaeos, septem cor-
poreos mundos constituisse. Unum ac primum
omnium, Empyreum, quem Menti assigna-
runt; tres aetheraeos, aplanem, loca Planeta-
rum. Et Lunae orbem. Et hos anima subdide-
runt. Et tres alios elementales Aereum, A-
queum, et Terreum, quos Natura tribuerunt.
Diligentius Proclus, referente Simplicio, rem
hanc eandem est persecutus. Ad illud ora-
culum:
Αρδίυν ἐμψυχοῦσα, φάος, πῦρ, αἰθέρα, κόσ-
μους.

Abunde animans, lumen, ignem, aethera,
mundos.

Ad quod in hoc verba scribit:
Τοὴν γαρ εἰναι τὸ φῶς, τὸ ὕπερ τὸ ἐμπύριον, μο-


pagina successiva »
 
p. V, 80r