BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. V, 80v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia

νὰς ὃν πρὸ τριάδος, τῆς τοῦ ἐμπυρίου, και αἰθερίου,
και ὑλαιου.

Hoc enim esse lumen, illud supra Empy-
reum. Quod monas est, ante triadem, Em-
pyrei, aetherei, et hylaei.

Lumen ergo illud a fontana anima anima-
tum, quod in carmine primo loco est positum,
de quo nos egimus, per totum, infinitum
spacium fusum, supra Empyreum quoque
mundum Chaldaei, locabant. Quod uti vidi-
mus Philo sopercoeleste astrum vocavit, et Pa-
naugiam, quae fons esset sensibilium sy-
derum, a qua et Sol et Luna, et errantes, et
inerrantes stellae, quantum quaeque possit
proprias haurirent luces. Et Proclus de eo-
dem scripsit:
Ὁ ἥλιος ὑπερκόσμιος ὢν, τὰς πηγὰς ἀφίησι τοῦ
φωτός: καὶ οἱ γε μυστικώτατοι τῶν λόγων, και τὴν
ἑλότητα αὐτοῦ τὴν ἐν τοῖς ὐπερκόσμιοις παρα-
δεδώκασι. Εκεῖ γαρ ὁ ἡλιακὸς κόσμος, καὶ τὸ ὃλον
φῶς: ὣς αί τε Χαλδαίων φήμαι λέγουσι, καὶ ἐγὼ
πείθομαι.

Sol supramundanus existens, fontes emit-
tit luminis. Et maxime mystici sermones,
universitatem eius, in supermundanis es-
se tradiderunt. Ibi enim est solaris mun-
dus. Et universum lumen. Ut Chaldaeo-
rum famae dicunt, et ego sum persuasus.

Universitas ergo tota luminis, quae et super
coelestis aster, et supramundanus Sol, et solaris
mundus est dictus, est supra Empyreum coe-
lum. Quod equidem dogma comprobavit
etiam Eustathius Antiochenus episcopus,
dum sacram genesin exponens, haec scripsit
verba:
Εξωθεν δὲ τοῦ οὐρανοῦ φῶς εἶναι ἀσκίαστον, καὶ
ἄφθαρτον, καὶ αιωνιον, ἐν ᾧ Αγγελοι διαιτωνται.
περὶ οὗ φησὶ Σολομών. Φῶς δικαίοις διὰ παντὸς.
Εἲς ὁ καὶ οἱ καλῶς Βιώσαντες ἀναπάνονται.
Νοήσεις δὲ τούτου τὴν οἰκονομίαν, ἐξ ἐναργοῦς
παραδείγματος. Ὅτι φῶς ἀβεστον, τὸν ἔξω
χῶρον περιλάμπει τοῦ οὐρανοῦ. Τὸν δ'ἔσοι
ἀχλὺς περιεῖχε πρὸ τοῦ γενηθῆναι τὸ
φῶς.

Extra vero coelum, esse lumen umbra
carens, et incorruptibile, et aeternum,
in quo Angeli degunt. De quo Salo-
mon. Lumen iustis in aeternum. In quo
et qui bene vixerunt, requiescunt. Intel-
liges autem huius oeconomiam ex mani-
festo exemplo. Quod lumen inextingui-
bile, exteram coeli regionem circumlu-
strat. Internam vero caligo obtinebat, an-
tequam lumen esset factum.

Hoc autem lumen supra omnes septem
Chaldaeorum mundos, ait Proclus, veluti
unitatem, et monadem fuisse ante Trinita-
tem Empyrei, aetherei, hylaei. Omnis enim
multitudo a sua est unitate. Sed coram hanc
rem ex eius sententia explicemus. Simplicio
referente Commentariis suis in Aristotelis
tractatum de loco:
Δοκεῖ δὲ καὶ τὰ κέντρα τοῦ κόσμου παντὸς: ὣς
ἐνὸς ἐν τούτῳ πεπηγέναι. Εἰ γαρ τὰλογια, τὰ
κέντρα τοῦ ὑλαιου κόσμου, υπερ αὐτὸν ἐν αἰθέρο-
πέπηγεν: κατὰ τὸ ἀναλογον ἀναβαίνοντες, τοῦ
ἀκροτάτου των κόσμων, ἐν τώ φωσὶ τούτῳ,
τὰ κέντρα φήσοην ἱδρῦθαι. Μήποτε δὲ τὸ
φῶς τοῦτο πρῶτον, ἐστὶν εἰκὼν τοῦ πατρικοῦ
βυθοῦ, καὶ διὰ τοῦτο, καὶ υπερκόσμιον, ὅτι καὶ
ἐκεῖνος.

Videntur autem, et centra mundi to-
tius, tamquam unius in hoc esse fi-
xa. Nam si oracula, mundi materialis
centra, in eo qui supra eum est, aethere
infixere, proportione ascendendo, supre-
mi mundorum centra in hoc lumine di-
cemus esse stabilita. Num, vero lumen
hoc primum, imago est Paterni profundi?
Et ob id supramundanum est, quoniam
et illud?

Post autem nonnulla haec adiungit:
Μάλιστα δ'ἐκ τῆς θείας παραδόσεως. Εἴπερ καὶ τὸ
ἐμπύριον, διὰ τοῦ αἰθέρος: καὶ τὸν αἰθέρα φησὶν διὰ
τοῦ ὑλαίου χωρεῖν: καὶ εἴπερ αἱ τετράδες, καὶ αἱ ἑβ-
δομάδες. Αἱ νοεραὶ πάσαι, πηγαῖαν ἔχουσι τάξιν,
και διὰ τοῦτο, ἐμπύριον τὴν επιστασίαν, συμπροερ-
χονται ὅμως τοῖς κόσμοις: ὣς και του ἐμπυρίου διὰ
πάντων χωροῦντος.

“Maxime vero ex divina traditione. Siqui-
dem et Empyreum, per aetherem, et aethe-
ra dicit per materialem penetrare. Et si
quaternitates, et hebdomadae omnes in-
tellectuales, fontanum habent ordinem,
et ideo Empyream habeat praesidentiam,
continentur nihilominus mundis: utpote
Empyreo per omnes penetrante”.

De qua re iterum Simplicius haec habet:
Δύο νοήσωμεν σφαίρας, τὴν μὲν φωτὸς ἑνὸς, τὴν δ'ἐκ
πολλῶν σωματων, ἴσας ἀλλήλαις κατὰ τὸν ὄγκον.
Αλλὰ τὴν μὲν ἕδρασον ὀμοῦ τῳ κέντρῳ. Τὴν δ'ἐμβι-
βάσας εἲς ταυτὴν: ὅλον τε ὅψει τὸν κόσμον ἐν τόπῳ
ὅντα, ἐν τῳ ἀκινήτῳ φωτὶ κινούμηνον. Καὶ τοῦτον
καθ'ὅλον μὲν ἑαυτὸν, ἀκίνητον, ἵνα μιμεῖται τὸν τό-
πον. κατὰ μέρος δε κινούενον, ἵνα ταυτῃ ἔλαττον ἔχη
τοῦ τόπου.

Duas cogitemus sphaeras, alteram luminis
unius. Alteram ex multis corporibus, ae-
quales inter se mole. Sed alteram colloca
simul cum centro. Alteram vero in eam
inde: Universum conspicies mundum in
loco existentem, in immobili lumine
moveri. Eumque secundum se totum im-
mobilem, ut locum imitetur. Per partes
vero moveri, ut hac ratione rninus, ha-
beat, quam locus.


pagina successiva »
 
p. V, 80v