BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. V, 81r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Et concludens hanc rem totam, haec sub-
nectit:
Πῶς οὖν τἀ λόγια φησὶ.
Επτὰ γαρ ἐξώγκωσε πατὴρ στερεώματα κόσμων
εἲμη δὲ δυσωπεῖ, καὶ τὸ μὴ ἀτελεῖς εἶναι τὰς σφαί-
ρας, ἀψίδας μόνον οὒσας, καὶ ουκέτι σφαίρας, εἲ μὴ
μέχρι τοῦ κέντρου χωροῖεν.

Quo igitur modo oracula dicunt.
Septem enim in moles formavit pater fir-
mamenta mundorum, nisi recipiat non
imperfectas esse sphaeras, si sic fornices
solum, et non sphaeras, nisi usque ad cen-
trum permeent.

Admiranda haec dogmata, in Graecorum,
praeter quam Platonicorum scholis audita
numquam, divinitus fuisse tradita, Proclus
multoties asserit, et ita esse credit. Summa au-
tem eorum est haec. Supra septem mundos
corporeos, Empyreum, tres Aethereos, tresque
Hylaeos, esse lumen, de quo nos disputabamus
antea. Quod sit Paterni profundi imago.
Ideoque sit unitas ante trinitatem, Empyrei,
Aetherei, Hylaei. Et sit etiam supramundanum.
Sicuti et profundum supramundanum est.
Hoc est supra omne id, quod mundi corporei
appellationem potest suscipere. Et quod Pa-
naugia est, et sidus supracoeleste, et Sol supra-
mundanus. A quo stellae omnes, suos hauriunt
fulgores. Sed praeter haec docuimus nos, ipsum
per totum infinitum spacium esse fusum. Ideoque
esse infnitum. Et nunc addimus, quoniam sit
imago Profundi in se infiniti, necesse esse infi-
nitum quoque esse. Tum quia nullis, aut suis,
aut alienis finiatur terminis, necessario esse in-
finitum. Quod si ita est, non fuerit forte, Altera
illa sphaerarum a Proclo propositarum. Hoc
enim lumen supra Empyreum extenditur in
immensum. Sphaerae autem illae erant mole,
sibi aequales. Et solida ita ut mererentur ab
oraculis, σερεώματα firmamenta nuncupari.
Neque essent, sicuti coelestes creduntur esse
concavae, et fornicatae. Ita enim non essent
sphaerae, sed orbes, si soliditas earum usque ad
centrum non permearet. At quomodo usque
ad centrum permeabit utraquoe nisi, sese invi-
cem penetrent? Attamen clare dicit:
Τὴν μὲν φωτὸς ἑνὸς, τὴν δ'ἐκ πολλῶν σω-
μάτων ἴσας ἀλλήλαις κατὰ τὸν ὅγκον.

Alteram luminis unius, alteram ex multis
corporibus aequales ad invicem, secun-
dum molem.

Quae res rursus, si ita est, dubium vel
maximum pronascitur. Nam si lumen hoc,
sphaericum Empyrei cum contentis, moli
sphaericae est aequale, cur toties dictum est,
supracoeleste, et supramundanum? συπερ-
κοσμιον, συπερουράνιον.
Si namque supra-
mundum est, supra Empyreum quoque
mundum est; qui unus est e mundis se-
ptem. Si supra eum est, eum quoque
mole superat. Si superat, non est ei ae-
qualis. Vel haec quidem aequalitas, mo-
lem respicit. Supramundanitas autem illa,
respicit rei naturam excellentiorem, et na-
turae ordinem? Nimirum lumen, cum sit
ens secundum, extra patris profundum, et
eius imago; etiam prius natura est, quam
calor, et quam ignis. Calor enim, non
nisi a lumine. Ignis non nisi a calore. Em-
pyreus non nisi ab igni. Lumen, ergo ut
horum causa, eis est superior. Omnis enim
causa, et superior, et divinior est suo ef-
fectu. Proximior enim est divinitati. Sed
obiicient philosophi hi nostrates; ergo
datur corporum penetratio? Nam lumen
ipsum uti est trine dimensum, corpus est;
et per sphaeras Empyrei, Aetherei, et Hy-
laei penetrat. Empyreus quoque dicitur ae-
thereos penetrare, aethereus hylaeos. Et Em-
pyreus omnes usque ad centrum penetra-
re. Corporum ergo datur penetratio. Mi-
sella philosophia, quae post solutas hasce
eius ambages, in easdem nugas recidit.
Demonstratum namque iam antea est. Pe-
netrationem hanc corporum, velari in an-
titypis corporibus, et materiatis. Haec au-
tem quae modo tractamus, corpora qui-
dem sunt, sed incorpora, hoc est imma-
teriata, et antitypa minime. Rarissima su-
pra omnem antityporum raritatem; tenuis
sima, supra omnem horum tenuitatem. Et
confessa igitur, et concessa inter sapientio-
res illos, suit haec corporum horum scili-
cet penetratio, et usque ad centrum per-
meatio. De lumine namque ita canit ora-
culum quoddam:
Κέντρῳ ἐπισπερχων ἑαυτὸν, φωτὸς κελάδον-
τος.

Centro incitans se ipsum, lumine stre-
pente.

De igne vero seu calore, seu Empyreo ita
iterum:
Ανωθεν διήκοντος διαμπὰξ ἐπὶ τὸ καταντι-
κρὺ.
Διὰ τοῦ κέντρου τῆς γῆς, καὶ πέμπτον μέσον
ἂλλον.
Πυρίοχον: ἔνθα κάτεισι μέχρι ὑλαίων ὀχε-
τῶν.
Ζωηφόριον πῦρ.

Desuper penetrantis, per universum, ad
oppositum
Per centrum terrame, et quintum medium
alium.
Igniferum. Unde descendit usque ad ma-
teriales canales
vitifer ignis.


pagina successiva »
 
p. V, 81r