BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. V, 81v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Sed cur, iterum lumen dicimus supra-
mundanum, cum ipsum, mundi infiniti
purs melior sit, et sit etiam animatum.
Nam de fontano animo ita canit oracu-
lum:
Ἀρδὴν ἐμψυχοῦσα φάος, πῦρ, αἰθέρα κόσ-
μους.

Abunde animans, lumen, ignem, aethe-
ra mundos.

Animat, inquit, haec fontana anima, primo
lumen. Deinde ignem, Empyreum mundum
scilicet, aethera universum in tres distinctum,
uti diximus, mundos, et mundos tres alios,
hosce materiales, et hylaeos. Anima namque
sui natura animat tam lumen, quam sequen-
tes mundos. Esto igitur sane hac ratione lu-
men hoc mundanum. Priore illa esto supra-
mundanum. Suo enim calore, sibique pro-
prio, Anima haec animat cuncta. Cecinit
enim: Θερμὴ ψυχοῦσα τὰ πάντα. Calida ani-
mans cuncta. Cur autem vocata sit calida, iam
est antea dictum:
Οτι ψυχὴ, πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαει-
νὸν.
Ἀθανατος τε μένει, καὶ ζωῆς δεσπότις
εστὶν.
Και ἴσχει κόσμου πολλὰ πληρώματα κόλ-
πων.

Quia animus, ignis potentia patris exi-
stens, lucidus.
Immortalis manet, et vita dominus
est.
Et tenet mundi, multas plenitudines si-
nuum.

Haec de entibus, Empyreo mundo superio-
ribus, satis sunto. Nunc ipsum Empyreum
uti proposuimus aggrediamur. Hic quidem a
Christianis Theologis, libentissime est susce-
ptus. Non equidem uti sphaera solida, sicuti
Chaldaei, sed uti orbis, qui supra coelos aethe-
reos positus, illos complectitur. In quo di-
cunt Deum, beatas Mentes foelicesque ani-
mas, a corpore hoc solutas, habitare, et per-
petua apud Deum frui beatitate. Neque ve-
ro Chaldaicum tantum hoc dogma fuit.
Sed etiam Aegyptium. Iamblichus namque
scripsit Hermetem Trismegistum, de Em-
pyreis Diis, libros C reliquisse. De Aethe-
raeis totidem. De Coelestibus mille. Ex
quo testimonio, inferimus nos, Hermetem
quoque has tres substantias inter se differen-
tes cognovisse et docuisse. Sed modo Em-
pyreum prosequamur. Lumen illud primae-
uum a Dei luce fuit seminibus rerum omnium
praegnans. A lumine hoc fuit calor primae-
vus. A calore primaevo, primaevus ignis, Em-
pyreus scilicet mundus. Sed quis eum con-
struxit? Respondet Zoroaster:
Νοῦ γὰρ, ὅς ἐστίν ὁ κόσμουτεχνίτης πυρίου.
Mens namque, quae est mundi artifex
ignei.

Est quidem a mente opifice scilicet constru-
ctus, ea quae proxima est rerum conditrix. In-
tellectum autem hunc, qui artifex Empyrei
mundi fuit, vocavit fontanum:
Πηγαῖον ἄλλον, ὃς τὸν ἐμπύριον κόσμον ἂ-
γει.

“Fontanum alium, qui Empyreum mun-
dum ducit”.

A quo proxitne omnia et incorpora, et cor-
pora sunt fabrefacta. Et a quo ipsi mundo
Empyreo lumen primarium est obvolutum.
Et quo lumine, et calore eius cornice, iste in-
tellectus eum ducit. Hoc est regit. Non enim
Empyreum duci, aut moveri putamus. Sed sta-
bilis permanet in loco, sicuti et lumen. Et
quoniam illa Procli verba, quae ad hanc rem
attulimus, videntur aliter sonare, sunt exa-
ctuis perpendenda. Sunt autem:
Αλλὰ τὴν μὲν ἕδρασον ὁμοῦ τῳ κέντρῳ. Τὴν δὲ
ἐμβιβασάσας εἰς ταύτὴν, ὅλον τε ὅψει τὸν κόσ-
μον ἐν τόπῳ ὄντα, ἐν τῳ ἀκινήτῳ φωτὶ κι-
νούμενον. Καὶ τοῦτον καθ'ὅλον μὲν ἑαυτὸν
ἀκίνητον, ἵνα μιμεῖται τὸν τόπον κατὰ μέ-
ρος δὲ κινούμενον, ἵνα ταύτῃ ἔλαττον ἔχη τοῦ
τόπου.

De duabus illis sphaeris loquitur, lumi-
nis, scilicet et ea quae ex multis composita
est corporibus Empyreo, Aethereis, Hylaeis.
Ait igitur:

Alteram colloca simul cum centro. Alte-
ram in hanc impone, universum vide-
bis mundum in loco quidem existere,
et in immobili illo lumine, moveri.
Et hoc quidem per se totum esse immo-
bile, ut locum imitetur. Per partes ve-
ro moveri, ut hoc minus habeat, quam
locus.

Quibus verbis dicitur locum mundi, hoc
est spacium; et lumen ipsum replens, esse im-
mobilem: Mundum autem in spacio seu lo-
co, et lumine positum, totum quidem esse im-
mobile, ut locum imitetur; per partes vero
moveri. Empyreus cum sociis, ut totus qui-
dem est immobilis. Partes autem circundatae,
tres aetherei mundi, et tres Hylaei, moventur,
et eorum partes locum mutant. In ipso sci-
licet Empyreo, ut creditur circumvoluti.
Nam et Theologi nostri, et Astronomorum,
qui ipsum pro undecimo orbe receperunt, im-
mobilem esse, coelum Empyreum statuerunt.
Sicuti autem ipse ex lumine, et ex calore, ignis
et Empyreus est factus. Sic ipsum in causa
fuisse, canunt oracula ut mundus reliquus,
Aethereus, et Hylaeus, sit conformatus. Nam
de opifice cum loquerentur, aiunt:


pagina successiva »
 
p. V, 81v