BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. V, 82r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Ποιητὴς, ὃς αὐτουργὼν τεκταίνεται τὸν κόσμον.
Καὶ γὰρ τις πυρὸς ὄγκος ἐην ἕτερος, τὰ δὲ πάντα.
Αὐτουργῶν, ἵνα σῶμα τὸ κοσμικὸν ἐκτολυπενθῇ
Κόσμος ἵνα ἐκδηλος, και μὴ φαίνηται ὑμενώδης.

Factor qui per se agens fabricat mundum.
Etenim, quaedam ignis moles erat alia,
haec cuncta efficiens per se, ut corpus
mundanum evolveretur,
Mundus ut manifestus, et non appareret
membraneus.

Ne scilicet omnis transpareret. Quae autem
alia haec ignis moles erat, praeter ipsum Empy-
reum? Qui cuncta in inferioribus fabrefecit
ita, ut apparerent manifesta. In summam re-
ducamus, et concludamus. Extra paternum
profundum ab eo, primunn est difflatum spa-
cium in infinitum. Deinde in spacio lumen.
Mox in lumine calor. E calore et lumine Em-
pyreus mundus, inferioris faber, fuit immo-
bilis. Neque hic clamet Peripatus, entia sine
necessitate multiplicari. Summa enim hic ne-
cessitas est, uti spacium ponatur primo, in quo
entia omnia quasi in loco locarentur. Dein-
de ipsum lumen impleret, secum ferens re-
rum omnium corporearum primordia, quae
in opus educeret per calorem, et in fluorem
induceret, ex quo res omnes formarentur.
Multiplicatae quidem sunt in Peripato, nulla
cogente necessitate, intelligentiae illae coele-
stes, et primus motor. Et ea quae supra pri-
mam lationem vitam degunt beatam. Quae
quamquam ibi revera sint, attamen quia sine
ulla ratiove, sine demonstratione ulla, illuc
sunt inducta, vere sunt sine necessitate multi-
plicata, sicuti, et materia illa sua prima, et po-
tentia, et privatio, et forma, et natura, et for-
tuna, et casus, et alia multa. De quibus locis
suis. Sed haec Chaldaeorum illa est philoso-
phia, qua in Peripati maximus Corypheus,
Arabs Aven Rois dixit, ita fuisse aliquando
perfectam, et absolutam, sicuti tempore Ari-
stotelis. Sed in hoc falsus, in illo verum pro-
nunciavit.

Finis Septimi Libri Pancosmiae.


pagina successiva »
 
p. V, 82r