BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 86v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Decimus
De coeli rotunditate.


Sed nondum patuit, quo in-
terstitio in parte supera ab
Empyreo separetur; neque a
parte infera quo alio dister-
minetur, ab ignis sphaera,
quam Aristoteles de Empyrei
loco videtur infra coelum detrusisse. At forte,
haec palam fient, si discutiatur prius, an coelum
sit rotundum. Verum cur discutiamus, quod
tam Astronomi omnes, et philosophi fere om-
nes, pro comperto, ac certo iam diu habuerunt,
et adhuc habent? Id quamquam ita cre-
dant. quia Theologi magni, et multi satis, Iu-
stinus, et Basilius, et Ambrosius, et Chrysosto-
mus, et Theodoretus, et Theophylactus, et
Procopius, et maxime omnium Lactantius, id
ipsum pernegant, sunt nobis, quam possimus
exacte, Astrologorum, ac philosophorum, ra-
tiones examinandae. Ac videtur, nobis om-
nium maxime res haec discutienda, qui coelum,
fluorem esse asseruimus. Fluor autem sui na-
tura videatur consistere non posse, neque ullis
suis, et non nisi alienis terminis, a fusione sisti
posse. Neque figuram ullam, nisi qua ei a pro-
ximo indita fuerit, posse habere. Rationes
autem Aristotelicae, quae maxime visae fuerant
validae, anteriore libro, nullarum virium eva-
sere. Itaque in hanc quaestionem est nobis
ingenii viribus onmnibus incumbendum, ut
quo nos philosophicae rationes deducant co-
gnoscamus.
Dogmatis huius, coelum esse rotundum, vi-
detur Zoroaster, primus author fuisse. Dum
enim, septem mundos corporeos constitue-
ret, cecinit:
Τὸν οὐρανὸν κυρτω χήματι περικλείσας.
Coelum curva figura circumcludens.

Sed nobis, qui, ut saepe iam diximus, nullis
praeterquam divinis authoritatibus, et philo-
sophicis rationibus, et experimentis philoso-
phamur, non sunt haec tam facile admitten-
da. Et praesertim quod κυρτὸν χῆμα, curva fi-
gura, non illico est sphaerica. Nam et conica,
et cylindrica, et ovalis, et alius formae alicu-
ius esse potest. Si universum mundum, quem
nos parte extera infinitum esse demonstravi-
mus, sphaericum esse dicerent, nihil amplius
ab eis exquireremus. quia in infinito, omnes
linea a centro ductae, infinitae sunt, ideoque
aequales et rotunditatem necessario in eo ef-
formant, sed nullis, aut suis, aut alienis termi-
nis circumscriptam. Sed mundi partem in-
trinsecam, coelum, nulla centri, nulla linearum
aequalitas, esse cogit sphaericum. At multas in-
quient Astronomi, adducemus ad id proban-
dum rationes, et experimenta multa, omni-
bus iam admissa, et credita. Quibus dicemus
nos, si philosophi sint, philosophice nobiscum
agant, et rerum causas una vestigent. Eorum
ergo rationes, revocemus in examen, deinde
experimenta perpendamus. Philosophantium,
qui coelum dixere sphaericum, partim vacuo
ipsum circundederunt ut Stoici. Alii circun-
dederunt nihilo, Pythagorei, Plato, Peripatus,
qui extra coelum, ne vacuum quidem viden-
tur posuisse. Priorum, alii sphaericum fecerunt,
alii conicum, sicuti alii ovale. Posteriores om-
nes sphaericum. Rationes duas attulit Timoeus.
Ut sibi simile esset, ut omnes caperet figuras.
Easdem has causas repetiit Plato. Eis tertiam
addidit, ut perfectissimum animal, omnia in
se posset capere animalia reliqua. At dicimus


pagina successiva »
 
p. VI, 86v