BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 88v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


ridiem, et flectitur ad aquilonem. Lu-
strans universa in circuitu pergit Spiri-
tus, et in circulos suos revertitur”.
Liberum hic locus facit Solem, et nulli ta-
bulae fixum. Quem et spiritum ideo vocat, quia
spiritus, siue ignis sit, siue aer, sue ventus, sive
qui in animantibus est, liber est omnino; et
natura sua, neque infixus ulli rei est, neque
infigi potest. Huic loco, quedam Zoroastri
oracula contrarium dicere videntur:
Πῆξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἁπλανῶν.
Compegit vero multum coelum astrorum
inerrantium.

Sed verbum hoc πηγνυμαι, πηγνύω, πήγνυμι,
non tam figere, quam componere, concresce-
re, coagmentare, congelare, et condensare, et
alia istiusmodi significat. Qualem autem com-
pactionem vellet ipse significare alio loco ex-
pressit:
Επηξε δὲ καὶ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἁπλανῶν
Τὸ πῦρ πρὸς τὸ πῦρ ἀναγκάσας.

Compegitque multum coelum astrorum
inerrantium.
Ignem ad ignem cogens.

Compegit inquit astra, ignem ad ignem
coagmentando, et ignem cum igni compo-
nendo. Quia scilicet anta ex eius sententia
sint ignes. Ignem autem quis umquam vidit
uti nodum in tabula, rei ulli infixum? Haec igi-
tur astrorum fixio, ex Zoroastri dogmate, ni-
hil est aliud, quam ignis compactio, et coa-
gmentatio. Quem locum si Chaldaei eius suc-
cessores, a quibus videtur, omnis Astrologia,
in Aegyptios, ac Graecos derivasse, recte in-
tellexissent, nequaquam tradidissent, stellas
coelo esse infixas. Si tamen ab eis haec opinio
venit. Sed fuerit haec vel non fuerit Chaldaeo-
rum sententia, ad praeseatem rem haud multum
facit. Res est ad suam naturam revocanda, at-
que ea discutienda, utrurn revera stellae sint
coelo fixae, vel ut nodi in tabulis, vel alio mo-
do ullo. Hanc igitur disquisitionem ingredia-
mur, dicentes, Aetheris, sive coeli corpus ne-
cessaria divisione, vel liquidum corpus est, vel
solidum, vel inter utrumque medium. Haec
omnia membra discutiamus. Sano si liquidum
sit, uti poetae quidam cecinerunt, ad fixionem
omnem est ineptissimum. Quo enim modo
quis, vel fingere mente possit, in aethere ipso,
ut videtur aere puriore, tenuioreque, aliquid
posse infigi? Quod perpetuo, undequaque ar-
cte coactum vinciatur? in aere hoc nostrate
infimo, aeris totius parte crassissima, quis un-
quam quicquam infixum vidit? Neque etiamsi
nebula interveniente fiat crassissimus? Quid
dico in aere qualicumque, quando nec in aqua,
nebuloso aere, longe crassiore, et densiore, ni-
hit vel a natura videmus infixum, vel huma-
no ingenio, aut artificio ullo infigi posse
Oleum concretius est aqua. Lac, oleo, mel la-
cte, pix melle: nihil tamen eis infigi potest.
Neque enim haec et talia, se ipsa ullis terminis
continere possunt, nedum alia contineant.
Imo sit necesse, si consistere debeant, ut ipsa a
solidis corporibus contineantur. Si ergo nec
aer, aut tenuis aut crassus, nec aqua, liquida
corpora, neque crassissimi humores, oleum,
lac, mel, Pix, Bitumen, qui inter liquida, et so-
lida, naturam videntur tenere mediam, sibi
infigi, solidiora corpora patiuntur, ita ut
eis manendi in se vim afferant, quid dicendum
erit de aethere, si aere etiam purior esse compe-
riatur? Si talis sit, quomodo, extima illa, quam
putant sphaeram, vel octavam, vel nonam, vel
etiam decimam in mundum Empyreum qui
extra aethereum coelunt est, non effundetur?
Quo modo, etiam ad nos non decidet, si in-
ter liquidum et solidum sit medium? Quo item
modo, tam vehementi, ac citissimo rotatu, et
tam perenni non dispergitur? Quo modo in-
gentia tot corpora terra etiam, ut afferunt ma-
iora, tam liquidum et inconstans, et fluidum
corpus vel paruum aliquando per aera ferat,
haud multo post dimittit; illud decidit, et suum
locum petit. Follibus aer diverberatur; flatu
etiam oris pellitur; illa ineffabili, incogitabi-
lique rotatu, atque perpetuo infixa rei aere
tenuiori, permanebunt? Lapilli in aquam ia-
ctus, in circulos eam dimovet innumeros, la-
pis tamen ille, ibi non figitur. Itaque cum in
liquidam apud nos rem, et in mediam quoque
fixio nulla fieri possit, in liquido aethere quo-
modo fiet? Quomodo in perpetuum perseve-
rabit? Duobus ergo prioribus membris nullo
modo stellae coelo infixae esse possunt. Tertio
inquient possunt. Quia coelum, non liquidum,
non medium, sed solidissimum est corpus.
Quod Orpheus, et post eum Homerus sunt te-
stati, quando χάλκεον οὐρανὸν, aereum seu fer-
reum dixere coelum. Hanc quoque positionem
consideremus. Suppurant Astronomi tantam
est firmamenti in aequatore velocitatem, ut
hora una conficiat milliaria 42398437 cum
dimidio. Quam celeritatem, inquiunt, si apud
nos, Avis aliqua nanciscatur, unius horae spa-
cio, totam sub aequatore terramm 1884 vicibus
circumvolabit. Et plusquam septies, circuibit,
tanto tempore, quanto una salutatio angelica
peroretur. Quae velocitas profecto, ita inge-
nii humani captum omnem superat, ut neces-
se sit, eam iinpossibilem haberi. Attamen si ve-
ra sit, quae nam aerei, aut ferrei coeli soli-
ditas tanta sit, ut tam rapida et continua ver-
tigine non disrupatur, et in frusta non abeat?
Quae tanta coeli fuerit vel aerea, vel plusquam
centies millies ferrea, quae tanta commotione,


pagina successiva »
 
p. VI, 88v