BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 89v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Duodecimus
De coelorum numero.


Haec sola equidem positio, stel-
las coelo esse fixas, Astrono-
mos in innumera egit deli-
ramenta: non solum in coe-
lorum numero monstruoso,
sed in monstruosiore eorum
locatione. Et in mundanarum partium
monstruosissima situatione. Sed a Theo-
logis, prius nos expediamus, ut liberiore cer-
tamine, cum Astronomis queamus depugna-
re. Chrysostomus asserit unum fuisse in prin-
cipio a Deo creatum coelum. Sicubi vero plu-
rium in scrpitura fiat mentio ut, coeli coelorum.
Aquae, quae super coelos sunt, et his similia lo-
ca, locutionem esse Hebraicae linguae propriam,
(etiam recensiores afferunt) quae in hoc no-
mine, numero careat singulari. Unum ergo
tantum, Chrysostomo est coelum. Iustino ve-
ro, et Theodoreto duo, Basilio tres. Hae senten-
tiae in id feruntur, ut testimonio sint, nullo in
sacris literis loco, certum coelorum numerum
esse proditum. Libere ergo cum Astronomis
agamus. Quorum omne studium, omnisque
labor, et iam olim fuit, et etiamnum est, coele-
stes apparentias, uti loqui solent, salvare. Ap-
parentiae autem omnes, primo a syderibus vi-
sui abiectis, secundo ab eorum motibus ob-
servantur. Sydera autem, plurima Astrono-
morum pars pro certo habuerunt esse coelo
infixa. Hac positione, plerique omnes nixi,
Chimaeras innumerabiles in coelo confinxerunt.
Sed ad hanc rem commonstrandam, ordine a
vetustissimis, ad novissimos progrediamur,
summa capita recensentes. Chaldaei omnium
qui memorantur primi syderum fuere specta-
tores. Eorum caput Zoroaster cecinit:
Πῆξε δὲ πολὺν ὅμιλον ἀστέρων ἁπλανῶν
Ζώων δὲ πλανωμένων ὑφέστησεν ἐπτάδα.

Compegit multum coelum astrorum iner-
rantium.
Animaliumque errantium substituit se-
ptenarium.

Pater igitur hic sapientum, cum Planetas
animalia vocet, liberum profecto, eis tribuit
motum, nec ullis orbibus eos fixos facit. Hanc
Zoroastri sententiam Plato et Aristoteles
sunt secuti. Ille quidem quoniam astra tum
inerrantia, tum errantia, animalia esse docet.
Inquiens:
Εξ ἧς δὴ αἰτίας, γέγονεν ὅτι τα ἀπλανῆ τῶν ἂστρων,
ζῶα θεῖα ὂντα καὶ διὰ ταῦτα ἐν ταυτῳ στρεφόμενα
ἀεὶ δυνάμει. Τὰ δὲ τρεπόμενα, καὶ πλάνην τοιαύτην
ἴσχοντα, κατ'ἐκεῖνα γέγονεν.

Ex, qua sane causa facta sunt, quaecumque
inerrantia sunt sydera, animalia divina
sunt, et ob id in eodem revoluuntur sem-
per potentia. Quae vero versantur, et er-
rorem talem habent, secundum ea sunt
facta.

Liberum autem motum planetis antea de-
derat:
Κατὰ ταῦτα δὴ, καὶ τούτων ἕνεκα ἐγηννήθη
τῶν ἂστρων, ὅσα δἰ οὐρανοῦ πορευόμενα ἔσχε
τροπὰς.

Secundum haec sane, et horum causa ge-
nita sunt syderum quaecumque per
coelum incedentia habuerunt conver-
siones.

Quem motum incessus, reliquis etiam tri-
buit:
Επεὶ καὶ πάντες ὅσοι τε περιπολοῦσι φανερῶς
καὶ ὅσοι φαίνονται θεοὶ, καθ'ὄσον ἂν ἐθέλωσι γέ-
νεσιν ἔσχον.

Quandoquidem et omnes, quicumque cir-


pagina successiva »
 
p. VI, 89v