BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 94v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


tur nullus est i coelo raptus, et rationes nostrae
caeterae, et veritati, et sibi constent, nulli or-
bes, seu rapti, seu raptores erunt in coelo.
Corpus ergo continuum et unum, est ipsum coe-
lum, ipse aether. Neque ullis superficiebus, vel
concavis, vel connexis est divisus.
At inquient, saltem aetheris regio, in qua lu-
na habitat, concavam ad nos habet superficiae.
Nam et visus, id conspicere videtur, quando
sereno aere, in coelum suspicimus. Id si ita est,
qui eo loci, coelo fecit superficiem, is idem ei-
dem coelo fecit in summo superficiem conve-
xam, et Empyreo concavam. Et intra eas, in
orbes divisit coelum. Sed coelum, versus nos
cur fornicatum, et cameratum appareat, cau-
sam ante diximus. Ab oculo enim nostro, tam
quam a centro, visuales vel radios, vel lineas
exire, et quaquaversus, recta extendantur ae-
quales esse, vel incuruentur post aliquod spa-
cium, vel non incuruentur. Eadem fornicis fi-
gura eadem de causa, nobis apparet in nubibus,
quando toti coelo sunt obductae, imo Hori-
zonte, circum latera, in summo vertice. Quae
autem causa fuerit probabilis, ut nubes in ca-
meram vere formentur? Apparentia est haec,
et non vera fornix, non vera coeli, aut nubium
concava superficies. Tot enim fornices, tum
in coelo, tum in nubibus formantur, quot, ocu-
li, paulo inter se distantes, et sursum suspiciant,
et circumcirca, visum voluunt. Figuris res fiet
manifestior subiectis. Sunto quinque oculi in
plano eodem, modicum inter se distantes, ut
in sequenti apparet.
Quinque profecto fornices sibi quisque suam
efformabit. Qua ex re, falsi sunt Astronomi
dum affirmant, e quocumque loco, haemisphae-
rium coeli conspici. Quemque locum, suum
habere Horizontem, nec non meridianum.
et punctum verticalem. Haec omnia namque
ad fornices oculi cuiusque, et non ad coelum
referuntur. Nam si coelum fornicatum esset,
unicam haberet fornicem. Quod si esset, non
omnes lineae, a cuiusque oculi protractae ad for-
nicem essent aequales. Quae res hoc alio manife-
sta fit exemplo. Unius fornicis, oculorum plurium.
In quo quidem exemplo solae lineae a me-
dio oculo tractae sunt inter se aequales. AD
AE AF Reliquarum nulla, vel hisce, vel aliis
est aequalis. Tres enim ab oculo C. ad forni-
cem protensae, CH CG CI et illis, et inter
se sunt inaequales. Similiter, et tres aliae BD
BG et BK sunt et illis omnibus inaequales,
et sibi invicem non aequales. Si refugiant Astro
nomi, quo consugere saepe solent, terramm uni-
versam respectu coeli esse veluti punctum, ex
eo asilo eos extrahemus. Respectus enim hic
terrame ad coelum, rem ipsam non variat. Non
desinit terram hoc respectu, ea esse magnitudi-
ne, qua est. Quae magnitudo sane magnitudi-
ni coeli sua proportione respondet, ut magni-
tudinem. Non aut, ut indivisibile ad magnitu-
dinem. Sed et haec Astronomorum suppositio, eius-
dem est farinae cum aliis illis, quibus dicebant,
coelum supra puncta polorum, et centri cir-
cumverti.

Finis Tercidecimi Libri Pancosmiae.


pagina successiva »
anteprima immagine
anteprima immagine
 
p. VI, 94v