BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Serafino Aquilano - Rime » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 97r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Decimusquintus
An sidera sint ignes.


Quod paulo ante dictum est,
nondum constare astra in
coelo moveri, uti promisi-
mus demonstrare aggre-
diamur. Ut autem demon-
stratio recta methodo pro-
cedat, astra quid sint, prius
videtur esse cognoscendum. Hoc enim co-
gnito, facilius, an ad motum apta sint nata, et
ab hoc, an revera moveantur innotescet. Ita-
que hoc ante perquiramus. Profecto, inter
Graecos veteres, astra omnia, ignes esse et flam-
mas, non pauci sunt arbitrati, Thales, Anaxi-
menes, Heraclitus, Xenophanes, Parmenides,
Empedocles, Anaxagoras, Diogenes, Arche-
laus, Plato, Aristoteles, Cleanthes. Ducti
nimirum, ut id crederent, ipso visu, ipso-
que tactu. Illo quod viderent sidera non ali-
ter lucere, ac lucet noster ignis. Hoc quia
Solis calor, tactu sentiretur haud secus, quam
calor, nostratis ignis. Fatebuntur ni fallor
Aristotelici, omnes quos nominavimus, ita
sensisse. Sed Principem suum, qui id vide-
tur impugnasse, inter eos connumerari, non
permittent. Si nos non audiunt, aut obau-
diunt, audiant Plutarchum:
Αριστοτελης τοσοῦτον εἶναι τὸ κενὸν, ἐκτὸς τῶν
κόσμου, ὥστε ἀναπνεῖν τὸν οὐρανόν. εἶναι γαρ
αὐτὸν πυρινὸν.

“Tantum esse vacuum extra mundum, ut
coelum respiret. Id namque esse igneum.”
Sententiam postea mutavit, quod et in
Exoterica sua Philosophia fecit, contraria ni-
mirum suae Mysticae. Idque solum ut Platoni
contradiceret. Est autem ea res, a nobis osten-
sa alibi. In quintam inquam, essentiam quan-
dam, coeli substantiam mutavit. Quae a se nul-
lo sensu, sed contra sensum, nulla ratione, est
conficta. Sed de coelo est nobis iam tractatio
peracta. De sideribus agamus. Dogmatis hu-
ius, astra esse ignes, dictum iam est, primum
authorem fuisse Zoroastrum. Cecinit enim:
Ἕπηξε δὲ πολὴν ὅμιλον ἀστέρων ἀπλανῶν.
Τὸ πῦρ πρὸς τὸ πῦρ ἀναγκάσας.

Compegit multum coelum astrorum iner-
rantium.
Ignem ad ignem cogens.
Et de Sole:
Εξ ἀνακρεμάσας ζώνας, ἕβδομον ἡελίου
Μεσεμβολήσας πῦρ.

“Sex suspendens Zonas, septimum Solis.
In medium iaciens ignem.”

Et rursus de eodem:
Πῦρ πυρὸς ἐξοχετουμα, καὶ πυρὸς ταμίας.
“Ignis, de igne derivatio et ignis poenu.”

Parmenides autem de Sole eodem ita ce-
cinit:
Εἴση δ'αἰθερίαν τε φύσιν, τὰ δ'ἐν αἰθέρι πάντα
Σήματα, καὶ καθαρᾶς εὐάγεος ἡελίοιο
Λαμπάδος ἔργα ἀρΐδηλα.

“Scies aetheream naturam, et quae in aethe-
re cuncta.
Corpora, et purae fulgentis Solis,
Lampadis, opera egregia.”

Hoc securus est Philo, qui Solem esse dixit,
φλογὸς πιλῄμα πολλῆς. Flammae compaginem
multae.
Cum his, et superioribus illis (a
quibus ut Aristoteles dissentiret, visum et ta-
ctum ab negavit) sensu, rationeque dictante,
etiam nos sentimus. Praesertim quod et Da-
mascenus, et Augustinus et alii nostri Theo-
logi consenserunt, coelum esse ignem, ex quo
astra, aliaque coelestia lumina est facta tradi-


pagina successiva »
 
p. VI, 97r