BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 99v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


menta duo priora, lucem probant aquae indi,
in eaque veluti coagulari. Duo haec posterio-
ra, probant eandem tenuissimo vapori. At om-
nes, lucem in alio corpore, veluti accidens es-
set, collocant. Idque non mirum, quia et an-
thraces apud nos et flammae, in alio sunt cor-
pore, ligno, et fumo, quia materiales sunt, et
mortales. At coelestes ignes, et immortales
sunt, et immateriales. Et haec sunt ab illis par-
ticipatae. Et veluti, ab identitate, in alteritatem
deciduae. Et nos in Panaugia iam probavi-
mus, lucem esse sui natura, substantiam, et per
se stare. Id et nunc repetimus, praesertim coe-
lestem lucem id a Conditore ab initio ob-
tinuisse. Atque hinc sequi, ut sidera lux coa-
gulata, et quasi compacta esse queant, et loco
Philonici illius dicti, de Sole eum esse, φλογὸς
πίλημα πολλῆς.
Flammae compago multae,
di-
ci queat φωτὸς πίλημα πολλοῦ. Lucis compago
multae, de astris omnibus. Sed si recte experi-
menta illa allaca, considerentur, simul cum
aliis similibus innumeris, et flamma lux est
densior, uti iam dictum et lux flamma est ra-
rior, et pro raritatis, et densitatis ratione ac
portione, vel calent magis, vel calent minus,
vel calent in sensibiliter, vel calent fervide.
Nam et radii, qui confessione omnium sunt lux,
et calent, et calent magis, et calent minus. Et
lux qui in guttulis circa remos, et fratres He-
lenae nautis apparet, et nos circundederunt,
quamvis pusillum nihil obstante aqua de se
proferunt teporem. Fluor enim omnis ille pri-
maevus, per omnia sparsus sicuti lumen, ita et
calorem sibi imbibit, et sine eo esse nequit.
Sed unde tanta est et siderum, et siderea-
rum lucium varietas? Et magnitudinum dif-
ferentia? Et positionum atque intervallorum
diversitas? Causa quidem harum rerum effe-
ctrix, sicuti et aliarum omnium est Condito-
ris, et bonitas, et sapientia, et potentia, qui
entia cuncta, ab initio, numero, pondere, et
mensura effecit, et disposuit optimis. Neque
enim meliora, aut melius, vel effici, vel dispo-
ni, et in ordines suos digeri potuere. Formam
vero cuique stellae ita propriam indidit, ut
nulli aliae communis esse posset. Quarum for-
ma cum lux et flamma sit, eam propriae indi-
dit materiae, partibus scilicet tot, quot ipsae
sunt, fluoris illius primaevi, quem materiam
corporum esse diximus omnium, densati et
rarefacti tanta proportionum varietate, quan-
tum in sidereis lucibus spectamus. Similia nam-
que apud nos quoque fieri conspicimus. Et
quidem quotidie, et in una eademque flam-
ma ac luce. Lecythus enim nostrae lucernae
ad quam haec scribimus, dum ardet, ad imum
unde flamma oritur, obscurior est, quia olei
materiam proxime sorbet, et ea intingitur.
Altius evecta flavior atque lucidior est. In
summum dum assurgit, et inde in fumum
abit, quia densatur ibi fumus veluti ad subsi-
dium sibi accurrens stipatur, in rubedinem ma-
gis tendit. Saepe ad focum hyeme sedentes, ex
variis lignis aridioribus, minusue aridis, aut
humectis magis, vidimus flammas, cyaneas
virides, flaventes, rubentesque, alias pallidas,
alias obscuriores. Id sibi quisque observare
potest, ne rem fatigem, nimium manifestam.
Id aut evenit, quia in his omnibus, non unus
est fluor, sed multorum varie temperatorum
est commistio, et unusquisque pro sua tem-
perie, munus suum exsequitur. Simile sed pu-
rius est in sideribus. Quorum nullum varia
flamma lucet, sed singula atque omnia pro-
pria lucent flamma, varie a Conditore, non
quidem temperata, et cum aliis fluoribus per-
mista, sed varie vel densata, vel rarefacta, tanta
equidem rarefactionis, et condensationis di-
versitate, ac pulchritudine, ut nulla in re alia,
et sapientia, et potentia eius sint magis admi-
randae. Idque summa sui bonitate effecit, quia
rerum universitati id expedire, et perfectio-
nem addere cognovit. Ad Antarcticum vero
polum lucentissimas omnium posuit. Quid
vero in mentem venerit nostrae aetatis Astro-
logo insigni, Clavio, ut diceret, in Polo An-
tarctico nullas esse stellas? Nisi forte intelli-
gat, in ipso Poli puncto. Namque Americus
Vespucius qui quatuor navigaciones eo pere-
git scribit:
“Coelum decentissime exornatur sideribus
quibudam, qui sunt nobis incomperta.
Quorum ego consignantissime memini,
percensui fere XX tante claritudininis,
ut apud nos Venus et Iuppiter.”
Deinde addit:
“Propterea pro comperto habui, maioris
esse magnitudinis quam autument mor-
tales. Et in primis Canopos tres con-
spicatus sum, duos claros admodum,
tertium obscurum, et dissimilem aliis.”
Et mox:
“Quae vero ipsum (polum) ambiunt tria
sunt, quae figuram prae se ferunt trianguli
orthogoni. Quorum id quod medio lo-
co visitur, novem gradus et medium cir-
cumferentiae habet. Et ubi haec exoriun-
tur, a laeva conspicitur Canopus Albicans,
eximiae magnitudinis, quod ubi in me-
dium coeli devenerit infrascriptam prae-
sentat figuram.
His succedunt tria alia praeclara
sidera quorum medium, habet
diametrum circumferentiae duo-
decim graduum cum dimidio. Et in me-
dio eorum alter Canopus cernitur albus.”


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. VI, 99v