BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 100r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Hunc sequuntur sex alia conspicua sidera quae
claritate cunctis octavae sphaerae sideribus
praestent. Quorum medium in superficie fir-
mamenti diametrum circumferentia habet
graduum XXXII. Haec astra concomitatur
Canopus ingens, sed niger. Quae omnia cer-
nuntur invia lactea. Et ubi ad lineam perve-
nerint meridionalem, infrascriptam referunt
figuram.
Andreas vero Corsalius
scribit duas nubeculas
fatis magnas circa polum
versari, et inter eas stellam esse a polo gradi-
bus circiter XI distantem. Supra quas cerni
ait crucem admirabilem, inter quinque stel-
las, quae eam circundant, cum aliis stellis quae
cum illa revoluuntur procul a polo grad.
XXX. Quae tante sit pulchritudinis ut nullum
coeleste signum ei possit comparari. Alii quo-
que earum navigationum nautae, de Cruce
hac, quam voce Hispanica Cruserum vocant,
mentionem fecerunt. Haec de fulgorum side-
reorum differentiis. Magnitudo vero a dua-
bus potest provenire causis. A fluoris scilicet
copia, et multitudine, ad stellam formandam
confluxa. Unde sex illae stellarum magnitudi-
nes ab Astrologis observatae, quarum maxi-
mam dicunt Terra esse maiorem centies
minimam vero vicibus XVIII. Mi-
nores his, instrumentis suis, non com-
prehenderunt. Sunt tamen innumerabi-
les quae hyeme, praesertim sereno coelo,
conspiciuntur. Maxima autem omnium
ea forte est quam Vespucius observavit gra-
duum XXXII circunferentiam habere. Altera
magnitudinis causa est maior a nobis reces-
sus atque minor. Sicuti enim, Venus quando
est nobis proxima interdiu etiam conspicitur;
quando vero longissime a nobis distat, appa-
ret, longe minor. Quod et reliquis planetis
accidere Astronomi docuerunt. Idem est de
iis quas fixas vocant, reputandum. Nam quae
hyeme conspiciuntur, maximo etiam appa-
rent a nobis, sed inter se impari abesse inter-
vallo. Ac forte aliae sunt, quae nostrum visum
fugiunt, et ita Empyreum recesserunt. Hos au-
tem recessus et propinquitates eis Conditor
assignavit, quia universo cognovit expedire.
Deus enim nihil frustra facit. Disposuit quoque
et positionibus eas, et intervallis, certis nume-
ris et mensuris, nobis quidem ignotis, ipsi ve-
ro notissimis, ad universi nimirum benefi-
cium, et perfectionem. Atque haec omnia fe-
cit, ut coeli gloriam eius enarrarent, et laudem
anunciaret firmamentum. In quo siderum ha-
bitacula esse iussit.

Finis Decimiquinti Libri Pancosmiae


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. VI, 100r