BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Berlinghieri, Francesco - Geographia » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 105v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Octavusdecimus
De planetis.


Magnam quandam Astrono-
mi, aetheri ac coelo fecere
mundi partem. In qua non
nisi septem dixere habita-
re astra. Saturnum, Iovem,
Martem, et quae variae lo-
cavere, Solem, Venerem,
Mercurium, Lunam. Cuius regionis totius, a
summo ad imum, profunditatem ausi dimeti-
ri pronunciarunt esse passuum millia
38821837 atque amplius. Per quam sidera il-
la septem, huc et illuc errabunda discurrere
tradiderunt. A quo errore Latine errones,
Graece planetas nominarunt. Primus omnium,
hunc eorum numerum videtur notasse Zoroa-
ster. Cecinit namque:
Ζώων τε πλανωμένων ὑπέστησεν ἑπτάδα.
“Animaliumque errantium substituit se-
ptenarium.” Et
Εξ αὐτοὺς ὑπέστησεν, ἕβδομον ἡελίου
Μεσεμβολήσας πῦρ.

Sex eos substituit, septimum Solis
in medio iaciens ignem.

Hunc secuti sunt Astronomi, et philosophi
omnes physici. Sed ut nostra fert sententia, in-
iuria maxima Solem affecerunt, dum inter er-
rantes eum connumerant. Nulla enim, aut in
coelo, aut alibi est res, quae in motibus suis er-
ret minus qua Sol ipse, ut qui numquam ab
orbita seu linea sua, quam eclipticam voca-
vere, ne latum quidem, aut deflectat, aut di-
scedat unguem. Nec minus erravere Astrono-
mi, dum Lunam inter astra collocant, quae ab
astris diversissima est essentia, ut suo loco de-
monstrabitur. Neque ergo Sol, erro aut Pla-
neta est. Neque Luna inter astra est numeran-
da, quamvis errare videatur. Sed modo, haec
duo seponamus. De quinque reliquis aga-
mus. Planetae quidem appellati sunt, atque er-
rones, quoniam et citra, et ultra eclipticam,
Solisque viam, variis meant motibus. Modo
enim a Solis orbita ad septentriones, modo
ad meridiem deflectunt. Et modo tarde, mo-
do velociter citantur. Nunc stare, nunc prae-
currere, nunc retrocedere apparent. In qui-
bus sane motibus, quamvis nobis errare vi-
deantur, ipsi minime errant. Conditoris enim
sequuntur iussa. Deus autem, et natura nihil
frustra faciunt. Si vero natura nihil facit fru-
stra, neque motum ullum ciet frustra. Si nul-
lum frustra ciet, omnes ad finem dirigit. Si ad
finem dirigit omnes, sunt quoque per sua ini-
tia, per sua media ordinati omnes. Si omnes
ordinati, in nullo errat. Si in nullo errat, neque
in horum astrorum errat ullo. Si in horum er-
rat nullo, qua de causa errones, atque planetae
sunt nominati? Perperam sane, nomen hoc
eis est tributum. Nostro equidem arbitrio, et
errore errant, eorum vero culpa nulla. Neque
enim natura eorum errare potest. Est enim
animi proles, animi inquam rationalis, et in-
tellectu praediti, quorum neutrum in coelesti
regione, errare potest. Neque propria culpa,
neque corporis quod animat coelestis, et uti
Plato et Aristoteles dicerent, divini. Sunt enim et
hi Planetae (usitato iam atque recepto utamur,
nomine) sicuti et caetera astra flammae ac lu-
ces, eademque ignis constant essentia. Suntque
non uti Astronomorum, et philosophorum
plerumque vulgus existimavit, corpora inani-
ma. Sed sunt, ut vere eos appellavit Zoroaster,
et post eum Plato, et Aristoteles, animalia. Igi-


pagina successiva »
 
p. VI, 105v