BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Menexenus » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 112r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Vigesimus
De Luna.


Cum Sole, Lunam, secundum
luminare in propriam se po-
suimus antea contempla-
tionem, eo quod cum reli-
quis sideribus, qui planetae
nominantur, nulla condi-
tione videretur convenire. Cum Sole vero
duabus, tantum molis aequalitate, et figure ro-
tunditate. Neque enim luce, neque radia-
tione, neque scintillatione, neque lumine, ne-
que calore, neque colore cum aliis convenit.
Fusca enim, et splendida simul, sed alia, atque
alia parte, tantummodo conspicitur. Quibus
in rebus, ne obscuris quidem, aut nebulosis
quae dicuntur stellis, est similis. Que fulgorem
quidem habent quendam sed subturbidum, et
et ad instar nebulae nigricantem. Quare sicuti
aliae omnes a reliquis singulis specie inter se
differunt, ita Luna, quoque differt ab aliis cun-
ctis. Verum de ea operae praecium fuerit, eadem
considerare quae de Sole sumus contemplati.
Quid Luna sit omnino, qualis, quanta, quo coe-
li loco, quas habeat vires, quas actiones, quid-
que tandem pati possit. Ac de prima quidem
harum quaestione, omnium coelestium rerum
rem difficillimam prae manibus habemus, et
quo ad veterum placita, et quo ad essentiam
eius variam contemplandam. Veteresquidem
Graeci philosophi, nulla in re alia, tam fuere
discordes, quam in hac una. Namque eorum
vetustissimus Orpheus de ea ita cecinit:
Μήσατο δ'ἂλλην γαῖαν ἀπείρατον, ἥν τε σε-
λὴνην.
Αθάνατοι κλήζουσι, επιχθόνιοιδέ τε μήνην.
Ἡ πολλ'οὔρεα ἔχει, πολλ'ἂστεα, πολλὰ μέ-
λαθρα.

Molitus est aliam terram infinitam, quam
selenem.
Immortales vocant, terreni vero Me-
nem.
Quae multos montes habet, multas urbes,
multas domos.

Quam sententiam videtur Thales esse secu-
tus, qui terream esse Lunam affirmavit. Pytha-
gorei quidam senserunt idem, eamque ani-
malibus habitari asserverunt, maioribusquam
nostra, sint, quindecies, Plantasque louge no-
stratibus habere pulchriores. Democritus in
eandem ivit sententiam cum Orpheo, quod
terreum esset quiddam, in quo campi essent,
et montes, et vallium anfractus. Anaxagoras
quoque ad superiora addidit, inaequali eam
esse constitutione, et terream esse, et frigidam,
et praeterea admistam cum terreo, caliginem
habere quandam. Heraclides et Ocellus, terram
esse dixere, caligine obductam, sicut et Hera-
clitus, esse terram caligine circundatam. Dio-
genes vero physicus pumiceam censuit esse,
Iom vitraceam, transpicuam, et patim et obscuram. Py-
thagoras e contra cum aliis non paucis igneum corpum
esse dixit, ex Chaldaeorum puto dogmatibus, qui-
bus a Zabraco fuerat institutus, esseque quasi
speculum quoddam. Anaximenes vero et Par-
menides Pythagoram sunt secuti, igneamque
esse crediderunt. Sicuti et Berosus semiigneam
sphaeram. Zeno Parmenidis auditor igneum
astrum esse, mente praeditum, et prudens, et ar-
tificio confectum. Cleanthes et ipse igneam
scripsit. Empedocles censuit esse aerem nebu-
losum, ab igne compactum, et ei commistum.
Hunc bona Stoicorum pars, sunt secuti, nam
mistam esse ex igne et aere tradiderunt. Xeno-


pagina successiva »
 
p. VI, 112r