BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VI, 117v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Vigesimus secundus
De ignis elemento.


Peragrata contemplando uni-
versa aetherea reginione, et to-
ta eius tractatione peracta,
est modo in hylaeum mun-
dumspeculando descenden-
dum. Quem Zoroaster, uti
retulimus, triplicem fecit, Aerem, Aquam, Ter-
ram. Situmque eis in orbe assignavit:
Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς, ὕδωρ δ'ἐν γαίας κόλποις,
Ηέρα δ'ἄνωθεν τούτων.

“Terram in medio posuit. Aquam in terrae
finibus, Aerem supra hasce”.
Tria ergo tantum in mundo hylaeo collo-
cat corpora quae posteri vocarunt elementa.
Hermes vero inter sapientissimos tempore se-
cundus, de re hac ita loquitur in Asclepio:
De coelo cuncta descendunt, in terram, et
in aquam, et in aera. Ignis solum, quod
sursum versus fertur, vivificat, quod deor-
sum, ei deserviens.”
Quatuor ergo mundi videtur statuere ele-
menta. Sed eo sensu, quo alio oraculo, ante
ipsum Zoroaster, et post eum Orpheus expres-
serunt, ille:
Τὸν ὅλον κόσμον
Εκ πυρὸς, καὶ ὕδατος, καὶ γῆς, και παντοτρόφου αἲθρης.

Universum mundum.
Ex igne et aqua, et terra, et omnia nu-
triente aethere.

Subintelligamus, constituit Conditor. Ae-
therem autem intelligit coelum, ita ut mun-
dus universus sit constitutus, ex terra, aqua, ae-
re, et aethere, qui omnia nutriat, quod Her-
mes dixit, vivificat ignis. De qua nutritione
postea. Orpheus vero, eadem de re ita canit
in Iove:
Ενδε δέμας βασίλειον, ἐν ᾧ τὰ δὲ πάντα κυκλεῖ-
ται.
Πῦρ, καὶ ὕδωρ, καὶ γῆ, καὶ αἰθὴρ, νύξ τε καὶ
ἣμαρ.

Inque vultus regius, in quo haec omnia
circulantur, ignis et aqua et terra, et aether, noxque
diesque?

Pro quarto et hic, ponens aethera, sicuti
Hermes ignem superum vivificum. Tres ergo
hi sapientiae, Chaldaicae, Aegyptiae, et Graecae
patres. Mundum ex quatuor corporibus hisce
constituunt. Ocellus vero Lucanus, Pythago-
rae auditor, omnium quos sciamus primus, sub
Luna, et supra aerem ignem statuit, ita ut mun-
dus ex quinque constituatur elementis, terra,
aqua, aere, igne, coelo, sive aethere. Quorum
quatuor priora, versari in generatione docet.
Lunam vero esse quasi sepem:
Ιθμὸς γαρ ἀθανασίας, καὶ γενέσεως, ὁ περὶ τήν σε-
λήνην δρόμος.

“Sepes enim est immortalitatis, et genera-
trinis, cursus is qui Lunae est”.

Deinde addidit:
Τὸ μὲν οὖν πῦρ, καὶ ἡ γὴ ἂκρα, τὸ δ'ὕδωρ, καὶ ἀὴρ με-
σότητες.

Ignis quidem et terra, sunt extrema, aqua
vero et aer medietates.

Hanc sententiam Empedocles est secutus.
Et post eum Hippocrates. Sed Aristoteles,
ipsismet Ocelli verbis, nulla eius facta men-
tione, eam transtulit, et suam fecit. Itaque uni-
versus post cum Peripatus, inter Lunam, et ae-


pagina successiva »
 
p. VI, 117v