BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - luogo non identificato » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 121r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia



Francisci Patricii
Pancosmias
Liber Vigesimus tertius
De aere.


Hactenus equidem, partim sola
ratione, quia sensus eo non
pertingerent; partim censuum
solo visu quia eo reliqui non
attingerent, et a visu ducta
ratione, philosophati sumus.
Deinceps ad reliquos sensus propius acceda-
mus. Et secundum eos, et ab eis ductis ratio-
nibus philosophemur.
Aeremque primo loco contemplemur, qui
inani similis, nostra omnia, et tangit, et circun-
dat, et etiam penetrat. Et in quo, praeter vi-
sum, etiam tactum, et auditum, et gustum, et
olfactum exercemus. In eoque continue ver-
samur. Aerem ergo qui sensibus omnibus, et
rationi cognitus est, speculemur. Et quid sit
videamus, et quantus et qualis, et quas vires
habeat, et quas edat actiones, et quas, et a qui-
bus patiatur passiones, et qua mundi regione
sit, et quo pertingat, et quid in se vel comprae-
hendat, vel admittat consideremus. Et si quid
tale aliud, in natura eius reperiatur cognosca-
mus. Itaque a primo propositorum capitum
initium facientes, quid aeris essentia sit inqui-
ramus. Et quare ab aethere differat, discerna-
mus. Inter philofophiae huius initia, Aerem e
quatuor diaphanis corporibus posuimus se-
cundum, cum primum aether esset, aqua ter-
tium, quartum aquea. Et quia diaphanus sit, et
perspicuus, non minus quam aether poetae mul-
ti cum aethera vocarunt, neque alterum ab al-
tero distinxerunt. Alii eum pro aethere, quasi
cum eo idem esset posuerunt, inter quos ipse
sapientiae pater Zoroaster, dum canit:
Τὸν ὅλον κόσμον:
Εκ πυρὸς, καὶ ὕδατος, καὶ γῆς, καὶ παντοτρόφου αἲθρης.

“Universum mundum: (constituit)
Ex igne, et aqua, et terra, et omnia alente,
aethere.”

Et alius sapientiae Graecae pater Orpheus ce-
cinit:
Πῦρ καὶ ὓδωρ, καὶ γὴ, καὶ αἰθὴρ, νὺξ τε καὶ ἥμαρ.
Ignis et aqua, et terra et aether, noxque et
dies.

Uterque ignem pro coelo ponens, aethera,
pro aere, iisdem et verbis, et verborum ordi-
ne. Aliis quoque philosophantium non pau-
cis visum, eandem substantiam aerem esse cum
aethere, perspicuitatis ni fallor, et transparen-
tiae similitudine ducti. Sicut enim per aetheris
diaphanitatem astra noctu cernimus, et in-
terdiu Solem et lunam, sic per eandem transpi-
cuitatem quae in aere est, et haec eadem perspi-
cimus, et alia quae intra Lunam sunt, ignes, co-
metas, colores, nubes, et similia. Eadem ergo
in utrisque, et aere, et athere actio, easdem ar-
guit vires, eaedem vires, eandem quoque es-
sentiam. In eadem Plinius fuit sententia, dum
vult inter terram coelumque, eodem, spiri-
tu pendere septem sidera, quae ab incessu, vo-
camus errantia. Coelum nunc vocans, quod
aera ignium summum, unde tot stellarum col-
lucentium illos oculos. Itaque aer, et aether
nihilo inter se differunt. Alii differre valde as-
serverunt. Eo quod aether et loco aeri super-
ster, et natura. Quae incorruptibilis, et immor-
talis sit, et toto et partibus in aethere; in aere
vero, si non toto, saltem paribus corruptionem
patiatur. Distinctio quoque Zoroastri, tri-
plicis aetherei mundi, et triplicis hylaei, idem
videtur voluisse. Nam in hylaeo uti saepe
iam vidimus, primum posuit aerem, et sub


pagina successiva »
 
p. VII, 121r