BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. I, 14v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Terrae superficies quae in umbra iacet sit A,
B, C, quae umbram versus caelum promicat,
cuius quasi centrum pyramidis sit B. Qui er-
go in eo habitant, stellas quidem superiores
recta positas, supra et extra umbram cernunt.
Cernunt et igniculum, qui sit ad D accensus;
aut alibi non procul valde situm, lumen au-
tem extra umbram ad latera ubi sunt, E, F et
toto circum spacio, nequaquam vident. Si
quis dicat, lumen hoc ab eis non videri, quia
ad latera sit positum; visum autem nostrum,
non nisi quae recta opposita sunt cernere tan-
tum, atque ideo nec stellas, nec igniculum
illum ab eo cerni nisi ad ea visus aciem recta
intendat, aliquid sane dixerit, non tamen to-
tum solverit. Nam etiam si recta versus lu-
men intendamus visionem, neque ita nobis
conspicietur. In quas ergo causas hanc diffe-
rentiam referemus? Profecto extra terrae um-
bram totum aerem lumine esse plenum figu-
ra ostendit, et ratio comprobat, et experien-
tia. Quod quidem lumen certum est ab iis
qui ad centrum sunt illius Coni, nequaquam
cerni. Iis vero qui sunt ad A et ad C in um-
brae confinio, non cerni clarum, sed ut in
crepusculo creperum ac dubium, donec tan-
dem tota dimoveatur umbra. Quo tempo-
re cernitur clarissimum, in ortu Solis. Haec
sane experientia docet aperte, in causa esse
tenebras, cur id lumen non conspiciatur.
Sicuti qui in eo lumine iam est, tenebras
priores non cernit. Experimento hoc clare-
scit, oculos nostros proximis obiectis, et prius
et magis moveri, quam longinquis. Quod
nemo negare audeat. Nam et hoc alio com-
probatur. Quod ignis ille accensus in tene-
bris, dum in distantia a nobis est non nimia,
conspicitur. Si vero longius dimoveatur,
non amplius cernetur. Tenebris nimium
sui multiplicatione ac densatione eum offu-
scantibus. At vero cur Planetae, cur astra tan-
ta superiora, et igne, et lumine; et tanto lon-
ginquiora cernuntur? Si tenebrae in causa
sunt, cur haec propiora non cernantur; qua ra-
tione non impediunt, ut ea quae in immen-
sa sunt distanti conspiciantur? An vero
stellarum magnitudo in causa est, ut cerni
possint, quandoquidem omnes, etiam mi-
nimae quae videntur, terra maiores esse ab
Astronomis asserantur? Sed si tanta sunt ma-
gnitudine, cur tam pauxillae apparent? et cur
non nisi in tenebris cernuntur: in lumine,
non cernuntur? Ad hoc postremum, primo.
Quia nimirum Solis lumen stellarum lumi-
na, uti minora, non dico, ut stulta positio,
lumen maius offuscat minus. Quomodo e-
nim offuscet, res, quae fusca non est omnino.
Sed absorbet in se, et sibi unit, et oculis pro-
xime circumquaque circumfusum se se osten-
tat, et eos sua clarirate replet. Itaque, quae
plurima sunt lumina, unita maiori, ut unum
se se ostendunt. At cernuntur etiam stellae in
lumine aerem replente. Si quis enim in pro-
fundum puteum descenderit, in quo non lu-
men oculas attingat proxime, sed umbra pu-
tei, et sursum suspiciat, stellas suprapositas
conspiciet, unionis visualium radiorum ra-
tione, qui in ea umbra, sicuti in lumine
non disgregantur. Qua unione videntur,
non quidem usque ad stellas scandere, sed
ad earum lumina, quamvis cum solari uni-
ta sint, distincte cognoscenda. Cernun-
tur antem in tenebris, quae secunda fuit quae-
stio, quoniam contraria, iuxta se posita ma-
gis elucescunt; tum quia visuales radii non
ita vt in lumine disperguntur, tum etiam,
quoniam stellarum luces, in terminata sunt
sui corporis superficie. Quae quamvis terrae
superficie sit maior, attamen in tanta distan-
tia basis eius pyramidis quae ab oculo exit, in
angustum terminatur. Quod ostendunt opti-
ci; quorum munus hoc proprium est. Sed
cur earum luces, tam longe posita, visuntur
tamen in tenebra: in qua eam circundans
lumen non visitur? Quoniam scilicet hoc,
dum est in diaphano, nulla terminatur super-
ficie, sed vagum, in aere scandit in aethera, qui
et ipse diaphanus, nulla terminatur superfi-
cie, coloris alterius. Visus autem noster,
non nisi in terminata superficie certo cernit.
Quoniam cum vires eius sint exiguae, actio-
nes suas supra vires non extendit. Et quam-
vis tum tenebra, tum lumen in aere diapha-
no, et cognoscuntur per se, et dignoscuntur
alterum ab altero, et ita cernuntur, intermi-
nate cernuntur tamen. Eorumque sententia
falsa est, qui negant in aere, aut lumen, aut
tenebram videri. Videntur enim, et earum
differentia a visu discernitur, et discernitur
etiam diversitas crepusculorum, tum clario-
rum, tum obscuriorum. Cognoscitur ta-
men lumen aliter, ac secundatio quodam
modo, in pariete, in Sole; quia in eis, et


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. I, 14v