BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Tim » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 125v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


plex, quale volunt elementum omne esse, quam
tamen simplicitatem, in nullo repererunt ele-
mento, non in terra, non in aqua, non in aere, non
in aethere, non denique in firmamento. Forte in
Empyreo, et in primaevo illo fluore nostro, sim-
plicitas fuerit summa, quia prima corpora sunt.
Reliqua omnia partim composita, partim mi-
sta. Dum illi inquam putant, mare quia mistum
appareat, non esse elementum, nec elementi
partem, flumina potius, et puteorum aquas ele-
menti nomine insigniunt. Nos vero aquae ele-
mentum esse asserimus, totam simul aquam, in-
tres, quas diximus divisam regiones. Cuius ta-
men elementi, principalissimam partem, esse
Oceanum autumamus. A quo, et subterraneas
omnes, et superterraneae deriventur, et propa-
gentur. Et sit revera Oceanus Temerinda, ut
Scythica utamur voce, hoc est aquarum mater.
Et non Meotis, quod accolae putabant, ac forte
adhuc putant. Qua sane ratione, nulla salse-
dine impeditur, quin Oceanus, non sit aquae
totius elementum, quando aliae omnes, pro-
les, eius sunt, et propagines, ac veluti Solis radii.
Verum longe aliter senserunt, qui de fontibus,
atque eius origine quaesierunt. E diametro
namque nobiscum pugnant, ut qui dicamus,
omnes aquas ab Oceano, oriri. Illi vero dicant,
Oceanum, ab aliis aquis ortum ducere. Moses
sane, vir sapientia, non solum Aegyptia, sed et
si Philoni fides danda, et Aethiopica, et Lybi-
ca, et Hebraica, et Arabica, et Chaldaea, et Grae-
ca instructus, a nobis stat. Siquidem ait Con-
ditorem in undi Deum, iussisse omnes quae sub
coelo essent aquae, in unum congregari locum.
congregationesque aquarum, appellasse maria.
Locus autem hic unus, non alius putandus
est, quam terra, et eius cavitates, seu ut Zoroa-
ster inquit, sinus:
Γὴν δ'ἐν μέσῳ τιθεὶς, ὓδωρ δ'ἐν γαίας κόλποις.
Terram in medio posuit, aquam vero in
terra sinibus.
Idque patrem fecisse dicit.
Quod et Hermes confirmavit, dum ait Poemandro
“Ex luce, verbum quoddam sanctum supersedit na-
turae, et ignis sincerus exiliit ex humida na-
tura in sublime, quia levis erat, et acutus, et
efficax, et aer levis, et ipse securus est spiri-
tum, ascenditque usque ad ignem, a terra, et aqua,
ut videretur ipsum pendere ab illo”.
Γὴ δὲ καὶ ὓδωρ ἔμενε καθ'ἑαῦτα συμμεμιγμένα.
Terra vero et aqua remansere inter se ipsas
commistae. Itaque a primordio rerum et
mundi constitutione, aqua et terra in infimo
remanserunt, inter se ita commistae, ut aqua sinus
et cavitates impleret terrae. Et quae maximam
terrae cavitatem repleret, mare fuit, a quo reli-
quae infra terram et supra terram pronasce-
rentur, ut a Sole radii, ut a trunco rami. Quod
et veterum philosophorum quidam Aristo-
tele referente, tradiderunt:
Εἶναι γαρ τὸ πρῶτον ὑγρὸν ἅπαντα, τὸν περὶ γὴν
τόπον.

“Esse namque primum humorem omnem
in loco circa terram.”

Sed nihil opus habuerunt ποιεῖν αὐτῆς γέ-
νεσιν:
facere eius generationem.
Neque Graecorum Theologis, ut ait, ποιεῖν
αὐτῆς πηγὰς:
facere eius (scilicet maris) fon-
tes. Ita enim ab initio factum est mare, sicut et
coelum, et terra, et aer, et sidera. Quid enim
illis in mentem venit, maris originem quaere-
re, et fontes, terrae autem, aut aeris, aut coeli
ortum, non itidem quaesiverunt? Equidem
Bernardinum ego Telesium nostri seculi, in-
gens ornamentum, rebus ab illo scriptis om-
nibus, uti physicum maximum admiror maxi-
me, qui propriis inventis, philosophiam e Pe-
ripateticorum compedibus primus exemit,
in hac maris inquisitione admiror minime.
Nulla enim necessitas naturae, cum impulit, ut
generationem maris inquireret; et assereret,
id assidue generari, a Solis radiis terra in fun-
do posita, in mare versa. Cur enim non, quo-
modo et terra, quomodo aer, quomodo
coelum, quomodo Sol, vel facta sint a princi-
pio, et quomodo ad praesens assidue fiant, aut
fient postea indagavit? Sane axioma illi cum
veteribus commune est. Primorum, priores
causas non esse inquirendas. Neque enim,
cur ignis calidus sit, aer fluidus, terra frigida
et solida, quaesivit aut quaerere debet quis-
quam. Aquae ergo omnes, a rerum primor-
diis, in terrae sinus sunt congregatae et maria
appellatae. Maria autem sunt aquae amarae.
Omnes ergo aquae a primordio fuere ama-
rae. Et ita sane est: sed postea dulces factae
sunt, eo quo dicemus modo. Sed Aristotelem
prius discutiamus. Qui longissimis tribus ca-
pitibus de mari disputans, quaedam paucula
recte, plura docuit perpetam. Inter haec dispu-
tatio de maris salsedine, et amaritudine, est.
De qua re primo dicit. A Sole tenuiores, et dul-
ces, potabilesne partes, sursum tolli ob levi-
tatem, falsus relinqui ob gravitatem:
Τὸ μὲν οὖν πότιμον, καὶ γλυκὺ πᾶν ἀνάγεται διὰ
κουφότητα, τὸ δ'ἁλμύρον υπομένει διὰ βάρος.

“Quod potabile quidem est, ac dulce, to-
tum sursum ducitur ob levitatem. Sal-
sum vero restat, ob gravitatem.”

Quam sententiam, uti sibi placentem, ne
oblivio, obliteraret, repetit saepius. At hoc
non est, reddere causam, propositae quaestio-
nis. Cur mari salsugo insit. Interrogari enim
potest. Id ipsum falsum quod remanet, quam
ob causam falsum est? A principio ne ita fuit,
an postea ei inditum? Adventicia ne mari
qualitas est, et non innata? Si innatam


pagina successiva »
 
p. VII, 125v