BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - luogo non identificato » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 127r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


tionem esset aptius, et plantarum innumerarum
specierum, lapidum, Zoophitorum, anima-
liumque foecundissimum efficeretur. Unde et
Orpheus concretilem undam mare vocavit:
Κύματι ρέναισθω παγερῷ βαρυηχέος ἅλμης.
“Unda irroret concretili, grave sonantis
maris.”

Qua ratione Oceanum omnium genito-
rem vocat:
Ωκεανὸς, ὅσπερ γένεσις πάντεσσι τέτυκται.
Ωκεανὸς πρῶτος, καλλιρόου ἦρξε γάμοιο
Οσρα κασίγνητην ὁμομήτορα τηθυν ὄπυιεν.

“Oceanus qui, generatio omnibus est factus.
Oceanus primus, pulcrifluas coepit nuptias.
Qui sororem uterinam Tethyn iniit.”

Quibus quidem carminibus, docere vo-
luit, nullius rei generationem fieri posse, sine
Oceani aquis, et iis quidem sasis. Sal enim
omnium rerum semen esse primarium alibi
ostendemus. E semine etiam omnia ortum
ducere, non est difficile persuasu. Mare autem
facile in se coire, et corporescere et densesce-
re, sales ex eo concreti indicant aperte, et
quod Scaliger asserit, spautam, Hyrcani par-
tem ad quingentos interdum passus prope li-
tus in salem concrescere. Non tamen exurere
ut Strabo dicit, Gallum militem qui ibi fuit,
retulisse. Ostendemus autem postea nos, quae-
cumque in mari tam variarum specierum fiunt
ex maris concretione fieri. Praeterea salsum fa-
ctum est mare ideo, ut terram subiens in sales
facilius converteretur unde tot mineralium,
fluorum, lapidun, metallorumque species confierent.
Quorum omnium sal primaria est origo. Dein-
de ut per terras percolatum, potabileque fa-
ctum, dulcibus omnibus aquis ortum daret,
lacubus, fontibus, fluminibus, puteisque, ut
iis, quae sub terra vitam ducerent, tum etiam
iis qui super terram viverent, usui esse possent.
Hisce ergo omnibus de causis Oceanus totus
et mare quodcumque a Conditore summo
salsum usque a principio factum est. Neque
fontes ullos habet, sed ipsum fons et scaturi-
go reliquarum aquarum omnium est. Neque
e terra a Solis radus soluta assidue, mare gigni-
tur, neque ab exhalatione ulla sicca, terrestri-
ve salsum fit, aut amarum. Neque alieno loco
residet, sed suo. Neque finis tantum est aquarum,
sed etiam principium. Ira ut universitas aqua-
rum, et elementum, tum compositionis, tum
mistionis quoque, longe merito sit haben-
dum.
At si mare, aquarum universitas est, calidum
ne an frigidum fuerit dicendum? Hoc enim
maxime ad essentiam eius videtur pertinere.
Et est hac de re, quaestio tum a veteribus, tum
a nostratibus philosophis magnopere agitata,
et a nobis ante paulo proposita. Itaque eam
exequamur. Ocellus equidem, tantum pro-
tulit, aquam esse frigidam et humidam. Ratio-
nem apertam nullam addidit, qua id confir-
maret. Combinationi qualitatum quatuor re-
liquit implicatam. Decuit Ocellum, ut qui
Pythagorae auditor fuisset, per profana philo-
sophari: iuxta illud αὐτὸς ἔφα, praeceptoris.
Mos hic, et Hippocrati, et eius coaetaneo De-
mocrito fuit, ut per aphorismos breves, ille
medicos, hic ad usum vitae, morumque, men-
tis cogitata traderent. At Aristotelem, qui
philosophiam, ex aenigmatis professus est exi-
mere, non idem decuit. Aquam frigidam esse,
tantum proferre, rationem prolati nullam
reddere. Sui satis habuere, magistrum hoc
dixisse. An verum dixisset, quaerere neglexe-
runt. In Ocelli sententiam iverat prius Empe-
docles, aquam scilicet esse frigidam. Quod
hoc carmine est contestatus:
Ηέλιον μὲν λαμπρὸν ὅρα, καὶ θερμὸν ἀπάντη
Ομβρον δ'ἐν πᾶσι δυοφερόντε ριγαλεόντε.

“Solem quidem lucidum vide, et calidum
prorsus.
Imbrem vero in cunctis, atrumque, frigi-
dumque.”

Frigoris autem cum sit coagulatio quaedam,
idem poeta aquam σχεδυνην φιλότητα, amici-
tiam quae sensim coeat, solitus est appellare, si-
curi contrarium aquae ignem, cuius opus vi-
deretur segregatio νεῖκος οὐλόμενον, litem per-
niciosam. Strato vero physicus, scholae Peri-
pateticae alumnus, in Aristotelis sententiam
pedibus iit, et addidit, aquam non solum fri-
gidam esse, verum etiam frigidorum omnium
primum, et summum. Quod dogma posterio-
res de eadem schola omnes, sine vita discrimi-
ne, sine dubitatione ulla sunt amplexati. Insci-
te ac perperam utrumque. Non enim huic
sententiae favet id, quod ipsi, maxime eam con-
stituere putaverunt. Quod videlicet viderent,
eam in glaciem, in crystalla, in grandines ver-
ti, quae tactui summe esse frigida viderentur.
Nam per haec, contrarium potius et credere,
et concludere debebant. Non enim haec, aquae
aut essentia, aut vires, aut actiones erant, sed
passiones, per quas aquae essentia, viresque et
actiones, quae praecipue in fluxione, ac primo
existunt, in essentiam, vires alias, atque alias
actiones inverterent, fluxionem scilicet adi-
merent. Haec opera quidem in se frigida sunt,
nemo negat. At aqua, ea nequaquam agit.
Sed ab alio patitur. Nihil enim in natura est,
divulgato iam axiomate, quod a seipso patia-
tur: ut itidem nihil est, quod in se ipsum agat.
Itaque horum frigiditas illa summa, in aqua,
in sua natura constituta, non est, sed in aliud
ens acta. Neque est aquae propria vel frigidi-
tas illa, vel concretio. Sed multis entibus sunt


pagina successiva »
 
p. VII, 127r