BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 129v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


cient. Ad aquarum vero universitatem com-
parata, ridicula, vanaque evadunt. Et quam-
vis particulae hae, sint cum tota aqua homo-
geneae, atque ob id sint, cum tota, naturae eius-
dem, multis tamen rebus aliis, et a maiore, et
a tota aqua differunt. Nam nec pondera su-
stineat, nec ullo cientur motu. Quem si
ineant, illico effluent, et difluent. Nec magna
aqua, aut in pulvere, aut in Soliis, aut in pelui
intumescet, aut pendens rotundabitur. Nec
idem centrum, aut hae, aut illae, cum aquae uni-
versitate habent. Itaque ineptiae sunt hae, pue-
riles satis. Ad maiora accedamus qu ae his ver-
bis subiungit Plinius idem:
Causam quaerentes, propter quam e navi-
bus terra non cernatur, e navium malis
conspicua? Ac procul recedente navigio, si
quid quod fulgeat, religetur in mali cacu-
mine, paulatim descendere videatur, et po-
stremo occultetur?

Hoc sane validissimum, hac de re scriben-
tibus omnibus, visum est semper argumen-
tum, e clarissimo ductum experimento; quod
Geographi usurparunt omnes ut persuaderent,
aquam non totam, sed aquae superficiem esse
rotundam. Quod quia plurimum virium ha-
bere est creditum, in ultimum examen, reiicia-
mus, et prius Astronomorum, et Geometrarum, et
Geographorum rationes alias excutiam? Quas
maxima constare necessitate, et ipsi sibi credunt,
et aliis persuadere conantur. Quorum omnium
fere, labores omnes in unum locum, vir nostra ae-
tate celebris Christophorus Clavius adnixus
est conferre, et confirmare, ut uno suo labore,
studiosis harum rerum omnibus consuleret. Multa
sane hoc conatu laude dignus. Sed longe dig-
nior, pace eius id dixerim, si rem ipsam expendere,
quam aut horitates illorum sequi, malluisset. Sed
argumenta et authoritates illius, nos prius ex-
pendamus, et simul rem ipsam contemplemur.
Is igitur vir, dum in sphaeram commentaria scribit,
ad guttae, et mali duas rationes tertiam ex, Ari-
stotele adducit. Hoc primo assumpto:
“Aqua suapte natura, confluit ad loca decli-
viora. Declivior aut locus est, qui centro est
vicinior”. Axioma sane hoc, si haec condi-
tio absit, ut loco alter altior sit, alter declivior,
falsum est. Nam si in plano aqua sit, nusquam con-
fluit, sed eodem loco immota manet, ut in sta-
gnis, in lacubus, paludibus, fossis, puteis, pelvi-
bus. Quae omnia, aequa esse superficie, et sensus
ipse docet, nullo in medio tumore, et aquarum
libratores. Qui libella aequissima adhibita, ex-
periuntur, an alicubi solum declivius inveniatur,
quo vel paludem exsiccent, vel rivum, vel fluvium
alio derivent. Si nullibi declivitas reperiatur
pro certo habent, eam aquam alio non posse duci.
Itaque vel opus non incipiunt, vel a cepto desi-
stunt, quando aqua eos non sequatur. Dicimus
itaque Aristotelicum axioma in locis, quorum
alter declivior sit, elatior alter, esse verum. Falsis-
simum vero esse in pelvibus, in puteis, in fossis, in
paludibus, in stagnis, in lacubus plerisque. Et ex
his verius concludetur, mare, atque Oceanum
esse ut appellatione produnt, aequora, quam ro-
tunda. Idque alio eiusdem Aristotelis axiomate. Ele-
menta in suis locis non moveri, sed natura quie-
scere. Quorum partes si vi e naturali loco dimo-
veantur; ad ipsum quam citissime possunt, re-
deunt, et in eo aquiescunt. Non ergo aquae ele-
mentum, cum sit in loco sibi naturali, ab altiore in
decliviorem confluet locum. Si non confluet, altiorem
locum in se nullum habet, nullum decliviorem. At ha-
beret, altiorem, si in medio esset rotunda. Haberet
et depressiora omnia quae medium circundarent,
itaque a medio in ea conflueret. At non confluit.
De eo confluxu modo loquimur, qualem Ari-
stoteles et Clavius proposuerunt. Nam motus a-
lios, Maris et Oceani alius erit disquirendi lo-
cus. Quam vero ambo figuratam proponunt
demonstrationem, magno aequivoco, et falla-
cia laborat. Ea est huiusmodi.
Inquiunt. Lineam
A, D, minorem esse
reliquis tribus ab
eodem centro ad
circumferentiam du-
ctis. Quia D sit cen-
tro vicinior, et i-
deo declivior. Igi-
tur per axioma, a-
qua ad declivem
locum tam diu fluet,
quousque ad E assurgat, ut ipsis B, C, fiat aequalis.
Ut hoc alibi concedatur, in mari magno atque
Oceano non concedetur. At nec concedetur alibi,
nisi aqua, a superiore loco, et extra eam circum
ferentiam posito ad D confluat. Non enim a B aut
a C, aut ab E illuc fluet, quia cum sint in eadem
ferentia, et inter se a centro aequales, nullum eo-
rum, locum suum relinquens eo conftuent, si lo-
cus D, non sit aqua vacuus. Non enim aqua cum
sit corpus, aquam penetrat. At Oceanus aqua sua
iam plenus est, et planus. Neque aqua, ea quae lie-
tus Africum, aut quae littora Brasiliae lambunt, ad
medium quod est aqua plenum confluunt. Si vacuum
esset, eo confluerent. Non confluunt aut, non
quia sint rotunda, sed quia in eadem sunt pla-
nitie in aequore eodem. Idem est in reliquo
Oceano toto; in Mediterraneis omnibus ma-
ribus. Ergo demonstratio, quae necessitate Geo-
metrica concludere illis est visa, et per se ad ma-
re collata vana est, et experimentis confutata.
Si dicant sensum falli, neque eum posse rotundita-
tem illam percipere quod et dicunt: demon-
strationem vero, veram esse et Geometricam.


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. VII, 129v