BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 130v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


poculis dixit Plinius, ratione potius, quamsen-
su id cognosci. Secunda haec vera, sensu id non
cognosci. Prior falsa. Neque enim ratio
dictat id ita esse. Cur vero ad orificia, vi-
deatur paululum elata, est iam a siccitate
ostensum. In medio vero nullus tumor,
quod et ipse fatetur visu cernitur, quam-
vis oculus exactissime id medium collimet.
In pelvi usque ad labra pleno, tumor in
medio nullus. Nullus in alio ullo maiore
vase. Flumina, ne effundantur, ripis natu-
ra, arteve factis coercentur, et continen-
tur. Si quis ima altera ripa prostatus collimet
signum in ima altera ripa positum, sine dubio
conspiciet, nullam in media rotunditate impe-
diente. Quando flumina pluviarum aut ni-
vium aquis ita turgent, ut a summis ripis vix
contineantur, cur in medio non cernuntur e-
lata? Utroque casu, tantum abest ut sint elata,
ut quae rapide feruntur, in medio cava videan-
tur, quia in medium omnis supernatans immun-
dities delabitur. Sed neque lacus in medio tu-
ment, testante id visorum in ripis signorum
experientia, id ipsum fit in stagnis. Sed ad ma-
iora etiam accedamus. Sunt enim et magnae
aquae partes, toti aquae homogeneae.
Quia mare aqua est, propriis terminis non
continetur. Continetur alienis, terrae scilicet
littoribus. Quae erant axiomata duo reliqua.
Ex quibus ita dicimus. Si quae rotunditas in mari
est, ea necessario erit, vel in medio, vel ad unum,
vel ad utrumque littus. Si ad utrumque littus
erit, mare ibi erit altius, in medio erit decli-
vius. Ex Aristotelico ergo axiomate ab littori-
bus in medium declivius confluet, illudque
replebit et complanabit. Id si fiat, planum totum
fiet, nullibi erit rotundum. Si vero ad littus
tantum alterum ea erit rotunditas, altius ibi e-
rit. Igitur inde fluet in medium, et ad littus al-
terum ubi est declivitas, eamque tum in me-
dio, tum in littore altero complanabit. At haec
nusquam visuntur. Ad littora ergo, aut alterum,
aut utrumque nulla erit rotunditas. Igitur si qua
est, ea in medio inter littora erit, quod et affe-
runt Geographi. At si in medio siet haec rotun-
ditas cui dubium ad littus utrumque esse de-
clivitatem. Et si sit, mare a medio ad littora con-
fluere debere donec ambo loca repleat, eaque
complanet. Si enim non complanabit, neque
etiam defluet a medio. Si non defluet, altior
non erit. Si altior non sit ibi, nulla est rotun-
ditas. Si ibi est rotunditas, et non defluit, axio-
ma Aristotelicum falsum redditur. Falsum red-
ditur et illud, aquam propriis terminis non
contineri. Continetur enim dum rotunditas,
et altitudo, in medio permanet. At nullam
permanere, nullam aquam suis contineri ter-
minis, nautarum nemo conspexit unquam.
Ergo in medio, sicuti neque a lateribus, nulla
est, aut unquam fuit naturalis rotunditas
in mari, nulla in Oceano, nulla in aqua ulla.
Falsum igitur, totum est hoc dogma. Addi-
mus. Si mare inter littora, in rotunditatem
surgeret, navigia dum a littore altero solvunt,
primo ascenderent. Grave igitur (ut sunt om-
nia gravia) contra naturam ascenderet. Atque
ideo tardius moverentur. Et cum ad rotundi-
tatis summum pervenissent, ad alterum littus,
veluti ferrentur in praeceps. Quae res, ut nullo
experimento constat, ita est impossibilis, ut
gravia scilicet sursum ferantur. Sequerentur
etiam impossibilia alia non pauca. Nam si
inter omnia bina littora, mare in medio attol-
litur, inter insulas frequentes, ut sunt in Dal-
matia ad Iaderam, et ultra Epidaurum; ut sunt
in Aegeo, ut sunt in India ad Maldivarem, et
alibi saepissime, frequentes etiam essent inter
eas, quaquaversum rotunditates sibi ipsis in-
terdum contraponsitae. Exemplis id expona-
mus. In Adriatico e regione oppidi Thermu-
larum, tres sunt Diomedeae insula quas hodie
Tremidi appellant. Si quis igitur, a Thermulis
ad proximiorem, quam Caprariam dicunt,
navigio solvat, inter littus illarum, ac littus
huius, rotunditatem inveniret, si vero alius ab
Oppido Vico, quod est in Italia littore ean-
dem peteret Caprariam, alio situ, staret rotun-
ditas. Sunto Thermulae ubi T. Capraria ubi
C. Vicum ubi V. Tunc una rotunditas ab A-
frico ad Septentrionem inter T. et C. intu-
mesceret, alia ab Euro in Corum inter C. et
V. situ staret diverso. Item alia a Capraria C.
ad Lissum L. insulam a meridie ad Septen-
triones, a Lisso L. ad Casolum Cas. ab occasu
ad ortum. Lisso ad Melisselum alia. Haec sub-
dita ostendit delineatio.
Qua rotunditate tam varia delineatione,
nihil ridiculosius. Nam hae omnes tum in-


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. VII, 130v