BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 132v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


gitudinem vero Africa eadem, a fontibus Ni-
gri fluvii qui sunt sub gradu LX usque ad ex-
cursum eius in pelagus Atlanticum, qui est
sub gradu V quod spacium graduum est LV
tota plana est per M. Pass. 3437. Memorant in
orbe novo, a portu formoso qui est in latitu-
dine citra aequatorem gradu V usque ad fre-
tum Magellanicum, quod ultra aequatorem
est sub gradu LII totam. Pervanam regionem
a montibus Andis ad mare, usque planam es-
se. Spacium autem hoc graduum LVII Pass.
M. implet 3562. Sunt et in superiore ad sep-
tentriones novi orbis parte, planities ingen-
tes atque immensae ita, ut navigantibus nulli
conspiciantur montes. Sunt in nostra Euro-
pa, Ungaria tota planissima, tota Polonia (un-
de illi nomen lingua eius gentis inditum)
usque ad mare, tum Euxinum, tum superum
Livonicum, ac Finonicum. Hae tum longitu-
dines, tum latitudines, non sunt dicendae, vix
esse sensibiles respectu totius terreni globi. At
si tantae ac tot numero sunt in superficie ter-
rae, planities, qua ratione, aut est rotunda ter-
ra? Aut vere dici potest rotunda? Neque ei ro-
tunditatem montes efficiunt, cum tot conval-
libus sint, et inter se inaequales, et anfractuosi.
Et ad planities iam dictas, et alias innumeras,
vix fere sunt sensibiles dicendi. Ad hoc enim,
sensibilitatis asylum, et Clavius, et eius magi-
stri Astronomi, solent confugere, cus eis, mon-
tes, valles, scopulique obiiciuntur. Aiunt enim,
terrae rotunditatem non impediunt, quia non
sunt, sensibilis momenti. Quae fuga ut eis con-
cedatur, certe in planiciebus non est conce-
denda. Nam sunt maxima terrenae superficiei
pars, quae rotunditatem eius impedit. Qua enim
ratione, eadem terra subiecta, eodem loco,
eodemque tempore, duo contraria in se reci-
piat, planum, et convexum? Imo in maris in
Oceani, in aliarum aquaum fundis, et conve-
xum recipiat et concavum? Aquarum autem
fundi plusquam dimidia superficiei terrae
sunt pars. Et planicierum prior numerus, tum
graduum, tum Miliorum, a Septentrionibus
versus aequatorem, quarta fere est pars. Cui si
Nili latitudo addatur, plusquam duas totiuts
a Polo ad Polum latitudinis tertias partes con-
praehendit, sicuti et pervana, fere tertiam aliam
complectitur. At Africana Nigiris longitudo,
graduum est LV Asiana vero cum parte Euro-
peae plusquam gradus CXL continet. Itaque
non possunt dici insensibiles respectu globi
totius. Neque etiam eo possunt confugere si
dicant, fidem non esse habendam, aut Marco
Polo, aut Hispanis, aut Polonis, aut Paulo Io-
vio, aut aliis qui earum planitierum memo-
riam scriptis reliquerunt, quod vel sponte, vel
errore sint mentiti. Nam etiam si detur, quod
non datur, hos falsos esse mentiunculis, natura
ipsa non mentitur. Si enim tantae regiones
planissimae non essent, sed in medio ad rotun-
ditatem, ac tumorem surgerent, Boristhenes,
Tanais, Volga, Nilus, Nigir, Danubius tanta
terrarum spacia non decurrerent, aut in ascen-
sum, inde in descensum currerent. Non enim
flumina ulla prius ascendunt, postea descen-
dunt. Sed totus eorum cursus, ex axiomate,
tum Aristotelico, tum Claviano, descensus est
ad decliviora. Et igitur flumina haec per pla-
na decurrunt, inclinata tamen tantum versus
maria, ut in ea ferri possint. Neutra ergo, terra
et aqua, cum non sint rotundae, quibus machi-
nis Astronomi, et Geographi, ex utraque glo-
bum unum confecerunt? Eumque ita rotun-
dum, ut unam eandemque habeant superfi-
ciem convexam, uti autumant. Qui enim una
eademque esse potest convexa superficies, val-
lis imae, cum montis aut pendice, aut cacumi-
ne? Aut huius cum planicie supposita? Aut cum
maris plano? Certe multi sunt inter alpes la-
cus, inter montes alios altissimos, quo sensu,
quave ratione, Geographi, aut Astronomi de-
praehenderunt, lacuum superficiem eandem
esse cum imminentis cacumine montis. Cum
hic ad coelum attollatur, illa in imo resideat?
Sane Chimerae sunt haec et non mathematice
demonstrationes. Neque illorum ratio ea, qua
asserunt, quia singulae et terrae, et aquae partes
centrum expetant, utramque in unum globum
conglobant. Utramque enim in loco a natu-
ra deputato, uti est Aristoteli demonstratum,
quiescere est necesse. Et earum partes etiamsi
ad centrum vergant omnes, id in suo quaeque
loco, sine ullo motu faciunt, nec ab eo disce-
dunt, neque descendunt. Neque se se de loco
trudunt, neque in declive fluunt, nisi pars in-
ferior vi e suo loco abstrahatur. Exemplo a
Clavio, alia in cau-
sa proposito id fit
manifestum. Nam si
unum tantum est
centrum A. terrae
aut vel aquae par-
tes in plano con-
stitutae. B C D E
F G H I om-
nesque ad ipsum
vergant, et incli-
nationem habeant, neque a suis abibunt
locis. Et si summota pars inferior fuerit,
suo quaeque itinere, non autem omnes ad
perpendiculum descendent. Nam si om-
nes suis in locis, ad perpendiculum verge-
rent, ad centrum sane non vergerent. Quam
rem exemplum hoc aliud clarissime ostendit.
Attamen in tantum sunt, imaginatarum de-


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. VII, 132v