BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 133v

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


sed aliquandiu perdurat. Igitur non illico
poli alterius visio ammitteretur. Sed uter-
que aliquandiu conspiceretur. Sed ammit-
titur illico trangressis. Alia igitur est huius
rei causa quaerenda, et non rotunditas aut
planities Oceani causanda. Nam si planus
sub aequatore Oceanus esset utrumque po-
lum inde conspicerent, non minus, non
magis, quam qui essent in culmine. Eam
rem, quam nos in causam referemus?
Aliam sane nunc non videmus, quam
maximam distantiam, et in ea distantia,
vel visus debilitationem, vel maximam
vaporum elevationem inter visum et po-
lum interpositam, vel hasce tres omnes.
Quod vero ad conclusionem rationis hu-
ius affert, ferri non potest. Aquam ean-
dem cum terra habere superficiem convexam
a Septentrione in Austrum, ita ut neque ter-
ra, neque mare magis attollatur.
Quis enim ferat, altissimos Norvegiae
montes. Montem sub polo, Slotum, mun-
danorum omnium eminentissimum, eius-
dem esse cum subiecto mari, superficiei?
Aut Lunae montes, cum subiecto lacu, un-
de Nilus exit? Mons Aussero imminens in
Liburnia. Cyrna insula, manifesto nobis
ostendere, montes superficiei maris super
stare. Neque unam eandemque esse. Ecli-
psim Lunae praeterea Clavius affert. In qua
ait.
Umbram aggregati ex terra et aqua, rotun-
dam esse, in quacumque coeli parte contin-
gat eclipsis. Igitur necesse est, terram et aquam
unum componere globum. Quia Lunae partes
quae nondum sunt eclipsatae, corniculatae sunt.
Sunto ita. At aggregatum hoc, sive glo-
bus, eam corniculationem minime facit. A-
qua enim cum non sit opaca, umbram facere,
nequaquam potest. Sed eam facit natura
umbrae, quia sicuti lumen omne, ita et umbra
omnis rotundatur. Est enim umbra luminis
extremum, quod iam antea probavimus.
Umbra ergo sui natura se se in rotundum co-
gens conum, et non quia a rotundo corpo-
re exeat, illius in Luna apparentiae causa est.
Nam si eius rei, aggregati globi rotunditas in
causa est, eadem eiusdem globi rotunditas, So-
lem in horizonte, dum vel oritur, vel occidit,
corniculatum ostenderet necessario. At hoc
minime fit, etiam Clavio facente, et sensu de-
monstrante. Sed corpus eius ab horizonte
linea recta semper scinditur. Cui rei ut oc-
curreret, ait:
“Sensum nostrum in hoc mirum in mo-
dum falli”.
Cur autem fallatur, causam affert ridicu-
lam.
“Quia terram, sensui maior appareat, quam
Sol”.
Nam, nonne eadem, maior etiam quam Lu-
na apparet? In Luna corniculatas partes fate-
tur, cur non easdem etiam in Sole, ab eadem
causa fatetur? Et virus noster, quo modo in
Sole fallitur, non fallitur in Luna? Nam Sol
nonne terram, ex sua astronomia, maior est? Cur
ergo dicitur, propter quantitatem nimiam
terrae, recta ea linea videtur? Multo magis ea-
dem nimia terrae quantitas in Luna, quae,
quam terra multo est minor, idem non facit?
Neque Solis, aut terrame, portiuncula circuli ma-
ximi dici potest linea illa, quae Solem recta
scindit, primo oriri incipiente, circuli corda
dein maiore, denique toto Solis diametro. Est
enim Solis diameter, longe terrame diametro
maior. Quod et ipse probat:
“Et si verum est quod subdit, sensum hal-
lucinari; in eo quod coelum uti furnum
credat: cur non etiam hallucinatur in
multis aliis astronomorum observationibus?
Et coelestium apparentiis? Cur non aeque in
his omnibus, atque in illis errat?” Ratio huius
fuerat quaerenda, et causa reddenda. Sed haec
me hercule, merae sunt fugae, et merae nugae.
Verum nos, ex hac ipsa Solis in horizonte,
recta sectione, seu ea fiat, primo oriri inci-
piente minore corda, dein maiore. Denique
diametro, et post diametrum corda alia dia-
metro minore, deinde alia minore cum
semper a recta linea scindi; conspiciatur,
arguimus horizontis planitiem, seu Sol e ma-
ri cernatur surgere, seu a terra. Idem apparet,
in Lunae ortu et occasu, dum est in horizonte,
vel in mari navigantibus, vel iter terra facien-
tibus, vel loco stantibus. Idem quoque ex hac
concluditur, terrae, et aquae superficiem,
non esse rotundam, sed vere planam.
Nam si rotundae essent, in ortu et in occasu,
tum Lunae, tum Solis, ea sectio corniculata ap-
pareret; non aliter, atque ab umbrae rotun-
ditate, in eclipsi, corniculata Lunae pars nondum
eclipsata, visitur, et corporis Lunae rotunditas si-


pagina successiva »
anteprima immagine
 
p. VII, 133v