BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Patrizi, Francesco Nova philosophia - p. VII, 135r

Patrizi, Francesco

Nova de universis philosophia


Una, Eurus, Notusque ruunt, creberque pro-
cellis Africus. Horum alii tantum.
Vastos voluunt ad littora fluctus. Quod fit
sepissime. Alii vero, quod rarius fit, etiam ma-
re inflant, atque extollunt, ut solitas excedant
metas, et terras inundent. Quod Veneti sciunt
optime, et nos ibi non semel vidimus, Euro
flante, mare ita excrevisse, ut superscansis in
urbe canalium ripis, et per plateas, et per vias
omnes, Cymbis sit navigatum. Cistetnae om-
nes salsae factae, et merces praeciosae multae, in
terraneis apothecis et cellis corruptae.
In Belgico vero, historiis est proditum, Co-
rum interdum tam flavisse vehementer, ac diu,
et Oceanum inflavisse, ut arginibus ad mare,
omnibus vel disruptis, vel superatis, urbium
magnum numerum, praesertim in Selandia, et
Holandia, cum multis mortalium millibus absor-
bisse. Quatum vestigia etiam quaedam tranquillo
mari conspici narrant. Id evenisse etiam in
Baltico mari, in historiis eius regionis legi-
mus. Quod et alibi evenire est rationi con-
sonum. Ex hisce ac prioribus illis maris com-
motionibus, motus alius maris, circa promon-
toria surgit. Quem nos in mediterraneo na-
vigantes, saepius vidimus, et nautae quotidie
fere experiuntur, quas vocant correntias, a-
lias simplices, quando iam cessante vento, flu-
ctuque, aquae impetus ab eo in fluxum com-
motus, cum eo qui ultra promontorium quie-
tem egerat, luctatur. Alias vero contrarias,
quando venti duo, hinc et inde circa promon-
torium contrarii spiraverint, et in fluxum
uterquemare impulerit. Currentia utraque
haec, periculosa ex maris lucta est, sed pericu-
losior secunda. Hi quatuor ventorum motus
violenti, pro ventorum instabilitate, sunt in-
certi omnes. Alii vero stati, vel certis anni
temporibus, vel certis annorum intervallis.
Priores dicti sunt Etesiae, quoniam quotannis,
certo anni tempore, flant venti quidam, qui
mare commovent. Noti fuere antiquitus, et
nunc etiam sunt, aestate a ponto in Aegaeum
flantes venti, usque in Aegyptum pellentes
undas. Favonii sunt alii, ab occasu, aut a Coro,
qui totum Mediterraneum, ad Syriae usque lit-
tora convoluunt, multosque dies aestate per-
durant. Quos nautae, Provenzas, Ponentales,
et Maestrales vocitant. In Oceano, Columbus
primus, in littore Lusitanico observavit, ven-
tum quendam statis anni temporibus ab alto
flare. Unde coniecturam fecit, eum illinc ab
humefacta terra provenire. In qua sententia
tam constanter perstitit, ut navigia, orbem no-
tum quaesiturus a variis peteret Regibus, et
vix impetrarit. Eumque ingenti totius orbis
beneficio, ingentique sua gloria adinvenerit.
Statae etiam annuae sunt, Persici atque Indi-
ci maris tempestates, quas nautae Lusitani,
vocant, Motiones. Persicum quidem, dum
Sol Australia percurrit signa, fit quotannis
tempestosum. Et quando ad Sagittarii finem
pervenit ingenti tempestate commovetur.
Indicum e contra, dum Persicum agitatur,
quiescit. Illo acquiescente ipsum maximas pa-
titur commotiones, praesertim cum Sol Can-
crum petit proximum. Sunt et alii maris vio-
lenti motus, qui libello de mundo recensen-
tur in hanc sententiam. Strabo namque in
haec verba scribit:
Καὶ γαρ κατακλεισμοὶ, καὶ σεισμοὶ, καὶ ἀναφυσήματα
καὶ ὐποιδήσεις τῆς ὑφάλου γῆς μετεωρίζουσι, καὶ
τὴν θάλασσαν, αἱ δὲ συνιζήσης ταπεινοῦσιν,
αὐτήν.

“Etenim diluvia, et terraemotus, flatuum
eruptiones, et tumores subiti terrae, qui
subest mari, ipsum extollunt, quando ve-
ro subsident terrae eaedem, mare depri-
mitur.”

Hoc autem toto mari, ubique locorum
fieri potest. Sicuti iam olim magna eius par-
te, Atlantica illa ingens insula, subsedit tota.
Rem hanc eandem testatus est Aristotelis li-
bro de Mundo in hanc sententiam. Fieri in
mari quoque hyatus et Chasmata, et recessus
locorum, et undarum incursiones sicuti in He-
lice et Bura contigit, et ignis in mari spira-
menta, et fontium emanationes, et fluminum
eruptiones et arborum enascentiae, et fluxus,
et vortices, similes iis qui a ventis fiunt, alias
in pelago medio, alias in Euripis, et in fretis,
multas quoque repulsiones, et elevationes,
per Lunae certa atque ordinata tempora. Et hi
omnes inter violentos maris motus sunt con-
numerandi.
Alia vero sunt Marium turbationes, quae
aliquot annis interpositis recurrunt, ut in Nar-
bonensi singulo septennio tempestas maxima
regreditur, quam superioris aetatis Veneti
nautae. Mar de baga appellitabant. Recentes e
Provincia nautae, et Hispani, observationis
annos videntur ommisisse; mare tamen ipsis
magna parare naufragia non est oblitum. Hae
omnes maris turbationes, ab externa mari cau-
sa sine dubio fiunt, a vi scilicet ventorum.
Quare non recte, a quodam nostrae aetatis de
maris fluxu scriptore, causa reiecta est in Per-
sici, et Indici maris crassitudinem. Haec enim
nec se ipsam facile, aut multum commovet,
nec ventorum rabiam concitat, sed eam susti-
nere satis habet. Est alius non annuus, sed
horarius maris motus, in Euripis, quem Ta-
lanto sin videntur Graeci veteres appellasse.
Cuius causa in ipso mari esse partim, mari esse
externa. Videturque revera is motus mistus
quidam, ex naturali atque violento. Sed effe-


pagina successiva »
 
p. VII, 135r